PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
"Jesus autem audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit. "
Dicit autem duo : consolationem, et confortationem ad fidem : et secundo, consolationis et confortationis adhibet causam.
Consolatio est cum dicit : " Noli timere, " timore diffidentiae. Hic enim timor auferendo spem, occidit salutis fidem. Et ideo praecipitat in desperationem. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim praesumit saeva perturbata conscientia. Et, ibidem, v. 12 : Dum ab intus minor exspectatio est, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat.
Tali ergo timore " noli timere. " II Paralip. xx, 17 : Nolite timere, nec pavealis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.