MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Concedimus etiam, quod beatissima Virgo fuit diversimode sine diversis vae. Fuit enim sine vae communi omnibus hominibus, sine vae speciali mulieribus, sine vae proprio matribus. Ex parte enim corporis omnis homo incurrit triplex vae per peccatum, scilicet ipsius corporis discrasiam sive distemperationem, et
naturalium appetituum inordinationem. Item, ipsius ante mortem corporis ad animam repugnantiam secundum quod. caro concupiscit adversus spiritum. Item post mortem corporis incinerationem. De isto triplici vae legitur, genes. III, 17 et seq. : Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbam terrae. In sudore vultus tui vesceris pane, donec reuertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, ei in pulverem reverteris. In maledictione operum notatur inordinatio appetituum naturalium, in spinis et tribulis concupiscentia contra spiritum, in labore et sudore distemperata corporis, per reversionem in pulverem incineratio . Sine isto triplici vae fuit ista beatissima Virgo in corpore, quae et corpus habuit eucraticum, cum spiritu per omnia pacificum, et numquam in cineres resolvendum.
Similiter ex parte animae omnis homo incidit triplex vae : errorem, pudorem, et dolorem. Errorem in rationali, dolorem In concupiscibili, pudorem in irascibili. Error triplex est, in eligendo, discernendo, et exsequendo. Dolor triplex, in praesenti, in praeterito, in futuro, hoc est, moeror, dolor, timor. Pudor triplex, pudor de essendo, de agendo, de patiendo, hoc est, quod turpis est, quod turpia fecit, quod turpia sustinuit. De vae erroris dicit Augustinus : " Error non est hominis instituti a natura, sed paena damnati. " De vae doloris,Genes. ii, 17 : In quocumque die comederis ex eo, scilicet peccaveris, morte morieris. De vae pudoris ante peccatum, genes. II, 25, dicitur : Erat uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant. Post peccatum autem dicitur, genes. III, 11 : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti ? Et sic vae pudoris ex peccato consecutum est. Ab illo.triplici vae immunis fuit beatissima Virgo : quia nec in discretione, nec in electione, nec. in exsecutione umquam erravit, utpote quae Virgo prudentissima fuit : propter quod etiam libros Sapientiae de ipsa exponunt Sancti, quae sine consilio Spiritus sancti nihil fecit. Et sic fuit sine vae erroris. Dolorem quoque suae rationi dominantem, ut probant auctoritates Senecae, uumquam habuit, quae in omnibus et secundum omnes potentias ordinatissima fuit, in qua ratio semper superior et imperans fuit : unde quidquid doloris sustinuit, ei in materiam amoris et gaudii semper totum cessit, et sic in ea dolor gaudio rationis numquam contrarius fuit. Et sic fuit sine vae doloris. Item, nihil turpitudinis fecit umquam, nec habuit, nec sustinuit. Et sic ab omni vae pudoris immunis fuit.
Item, Ex peccato secutum fuit triplex vae in conjuncto, vae paenae, vae ignorantiae, vae culpae. Item, triplex vae culpae, originalis, actualis, ac venialis. Culpa actualis mortalis triplex habet vae, scilicet vae avaritiae in opere, vae luxuriae in corpore, et vae superbiae in corde. De isto triplici vae dicitur in Apocalypsi, VIII, 13 : Vae vae, vae habitantibus in terra. Item, vae paenae triplex est, scilicet vae paenae gehennae, vae paenae purgatorii, et vae paenitentiae. Item, vae ignorantiae triplex fuit, ignorantia credendi, ignorantia operandi, ignorantia salvandi, hoc est, quod homo in statu viae ignorat quid credendum, utrum amore vel odio dignus sit ad salvandum. Sine omni triplici vae fuit beatissima Virgo Maria, sed tripliciter, sine vae culpae actualiter, sine vae paenae causaliter, sine vae ignorantiae habitualiter : ignorantiae autem dico eorum quae pertinent ad salutem vel mysterii incarnationis revelationem. De his enim omnibus plenarie edocta fuit per eum, cujus unctio docet de omnibus.
Item, Est triplex vae mulieribus specialiter, in virginibus vae sterilitatis, in conjugatis vae subjectionis, in viduis vae desolationis, quibus ultimis duobus an-
nexum est vae corruptionis. Ab isto triplici vae immunis fuit beatissima Virgo.
Fuit enim virgo sine sterilitate, conjugata sine corruptione et subjectione, vidua cum virginitate et sine desolatione, ut infra manifestius explicabitur supra. Benedicta tu in mulieribus.
Item, Tria vae sunt in matribus, vae damni, vae indigentiae, et vae culpae et paenae simul. Et quodlibet istorum vae triplex fuit. Omnis enim alia mater in concepta perdidit virginitatem, et post conceptum corporis venustatem vel sanitatem, in partu hominum societatem. Ab isto triplici vae immunis fuit beatissima Virgo, quae ex conceptu non perdidit virginitatem, sed acquisivit eam. qua sub Deo major nequit intelligi puritatem : nec post conceptum perdidit pulchritudinem, imo tanta pulchritudine radiavit, quod eam Joseph inspicere non potuit. Unde super illud, Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum , Glossa dicit : Mariam facie Joseph non cognovit, id est, videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione penitus impleverat: et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur. Et sic constat, quod post conceptionem non perdidit pulchritudinem. item, nec in partu per- didit hominum societatem, imo tunc mediatrix Dei et hominum constituitur, in puerperio a pastoribus et regibus visitatur.
Item, Vae indigentiae triplex est. Matres enim futurae in conceptu indigent pari, post conceptum quiete, in. partu obstetricatione. Haec autem beatissima Virgo in conceptu non habuit parem : quia concepit Spiritu sancto cooperante. Et neque post conceptum indiguit quiete, imo et abiit in montana Judaeae salutare Elisabeth et ipsi ministrare. Item, in partu non indiguit obstetricatione, sed gaudebat Dei genitrix, quam circumstabant obstetricum vice concinentes Angeli gloriam Deo.
Item, Vae culpae et paenae simul in matribus est triplex. Est enim in eis libido in concipiendo, gravitas in portando, dolor in pariendo. A quibus omnibus immunis fuit beata Virgo, quae concepit sine libidine, gravida fuit sine gravamine, peperit sine dolore. Unde, Isaiae, lxvi, 7 : Antequam parturiret, peperit : antequam veniret partus ejus, peperit filium .''
Et sic concedimus universaliter, quod beatissima Virgo fuit sine omni vae, vel causaliter, vel actualiter, vel habitualiter.