In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) sint baptizandi ?
Alens. 4. p. q. 17. m. 1.D. Bonav. hic 2. part. 2. q. 1. et 2 Richard. art. l.q. 2. D. Thom. q. 6. et 3. p. q. 69. art. 6. Suar. 3. p. tom. 3. d. 25. sect. 1. et 2. Aug. 6. contra Julian. 5. Concil. Milevit. 2. Lateran. c. Majoris, de Bapt. Clem. i. de sum. Trin. Trident. sess. 5. de
picc. orig. et sess. 7. can. 12. 13. Coccius late 2. com. lib. 5. art. 6.
Ad primum, arguitur quod non, quia baptismus est remedium contra peccatum; sed parvuli non habent peccatum, quia nec usum rationis vel voluntatis; et secundum Augustinum de vera Religione : Peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum; ergo, etc.
Item, Matth. ult. Qui non crediderit, condemnabitur. Parvulus non potest credere: ergo per Baptismum non potest salvari: ergo frustra baptizatur.
Contra, Augustinus de fide ad Petrum : Firmissime tene, parvulos, qui sine Sacramento Baptismi de hoc soeculo transeunt, oeterno supplici puniendos, quia originale peccatum in carnali conceptione contraxerunt.