REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, substantiam materialem Meri hanc per aliquid positivum, quia imperfectio divisionis in plura nun repugnat nisi ratione perfectionis, et per id quo repugnat dividi, est in se unum.
Dico igitur ad quaestionem, quod per aliquid positivum est substantia materialis haec, quia nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter perfectionem sibi inhaerentem ; sed dividi in partes subjectivas est imperfectionis ; igitur non repugnat substantiae materiali, nisi propter perfectionem sibi inhaerentem. Minor patet, quia Deo repugnat quaecumque divisio, sive in partes subjectivas, sive alias ; hoc non esset, nisi imperfectionem portaret.
Item, per eamdem rationem, per quam repugnat alicui dividi in aliqua, per eamdem rationem habet unitatem suam positivam repugnantem illi divisioni, sicut patet de differentia specifica, quia speciei repugnat dividi in species ratione differentiae specificae, et per differentiam specificam habet species suam unitatem positivam, et quod non dividitur in plures species. Si igitur unitatis realis minoris, quam sit numeralis, est aliqua ratio positiva, per quam habet suam unitatem, et per eamdem repugnat sibi divisio opposita illi unitati, igitur in unitate. reali ultima, quae est major, per idem habebit propriam unitatem et naturam.
Ad primam rationem principalem, dico quod dubium est, si unum dicit negationem, tamen esto quod sic,: cujuslibet negationis, quae est tantum de facto, non oportet ponere causam nisi negativam ; tamen negationis, quae negat possibilitatem, vel aptitudinem, oportet ponere positivam causam, quia quando oppositum negationis repugnat alicui enti, oportet ponere causam positivam quare sibi repugnat. Si enim superficies non esset colorata, non oportet ponere causam positivam, sed tantum quia agens non inducit, quia sibi non repugnat recipere colorem ; si tamen sibi repugnaret, oporteret ponere causam positivam ; nunc autem unum numero in hoc individuo, non solum dicit negationem, quia agens non agit, sed dicit negationem possibilitatis, quia sibi repugnat dividi in plura individua ex parte sui intrinsece ; igitur, etc.