Alcuinus. Dominus, nuntiata infirmitate Lazari, quousque quatriduum compleretur sanare distulit, ut mirabilius suscitaret; unde dicitur ut autem audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Chrysostomus.
Ut scilicet expiraret et sepeliretur et dicerent quoniam foetet, ut nullus posset dicere, quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed stupor fuit, et non mors.
Sequitur deinde post haec dicit discipulis suis: eamus in Iudaeam iterum.
Augustinus. Ubi pene fuerat lapidatus, quia propterea inde discessisse videbatur ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo, quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Chrysostomus.
Nusquam autem alibi dominus praedixit discipulis quo iturus esset; sed hic praedicit, quia formidabant vehementer, ut non repente eos conturbet; nam sequitur dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et tu iterum vadis illuc? formidabant enim et pro eo et pro seipsis: nondum enim erant in fide firmati. Augustinus.
Cum autem vellent dare consilium homines deo, discipuli magistro, corripuit eos; unde sequitur respondit iesus: nonne duodecim horae sunt diei? ut enim diem se ostenderet, duodecim discipulos elegit.
In hoc autem verbo non ipsum Iudam, sed successorem eius praevidebat. Iuda enim cadente, successit mathias, et duodenarius numerus mansit. Horae ergo illustrantur a die, ut per horarum praedicationem credat mundus in diem. Me ergo sequimini, si non vultis offendere; unde subdit si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Chrysostomus.
Quasi dicat: qui sibi nihil conscius est nequitiae, nihil patietur versutiae; qui vero mala agit, patietur. Itaque non oportet formidare: nihil enim dignum morte gessimus. Vel aliter. Si quis lucem huius mundi videt, securus est; multo magis qui mecum est, nisi amoverit se a me. Theophylactus. Quidam vero hunc diem intelligunt tempus praecedens passionem, noctem vero ipsam passionem. Dicit ergo eis: dum dies est, idest dum nondum imminet tempus passionis, non offendetis: non enim vos persequentur Iudaei: cum autem nox venerit, passionem propriam dico, ex tunc noctem possidebitis angustiarum.