Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 4.)) Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tanquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit (Isai. LIII, 4) : et evangelista, Assumpto, inquit, 1111 Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et nuestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait illis, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 37, 38) . Haec futura praevidens Propheta, psalmi hujusce conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est, Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima mea; hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Jesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab ejus gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus ejus ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2-4) . Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum ejus passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.