QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad ultimum resolvit, locum non esse de genere Quantitatis, et concordat Aristotelis loca circa hoc apparenter contraria. De ratione loci, in quo consistit, late tradit 2. dist. 2. q. 6. g. Ad quaest, disputat exactissime an motus et tempus sint quanta per se, vel tantum per accidens, et resolvit dividi ad divisionem magnitudinis, sed quoad unitatem non dependent ab ea. Tenendum, motum reduci ad Praedicamentum sui termini, et colligitur ex ipso 4. d. 12. q. 4. et d. 23. q. 1. S. Aliter potest. num. 15. de quo Faber. Theorem. 45. Tempus a motu non distingui realiter tenet dubitative 2. d. 2. q. 2. n. 8. et assertive 4. dist. 48. q. 2. g. Ad quaest, et 4. Phys. q. 15. Vide ipsum de motu, q. 7. de Anim. et ibi nos trum Commentarium. De loco, tempore et motu, quod non sint species quantitatis late disputat Suar. in met. 40. sect. 7. et 8. pro meliori intelligentia eorum, quae hac quaestione tanguntur videatur Doctor hic in expositioni textus 18. et Alensis ibidem.
Ad aliud, quod locus non est in genere Quantitatis, et ideo non dividitur nisi ad divisionem superficiei, et sic dividitur per accidens, imo punctus potest locari, et quae Philosophus dicit in Praedicamentis de loco non sunt vera, nec loquitur secundum intentionem propriam, sed famose secundum opinionem aliorum, secundum Avicennam, quia dicit ibi quod locus est continuus, et in 4. Physic. dicit quod non, ubi veritatem determinat. De motu et tempore, dicitur quod sunt quanta per accidens, quia 5. hujus text. com. 18. per aliud, quia motus per magnitudinem, et tempus per motum.
Contra, illud quod habet proprias partes ejusdem rationis, distinctas a partibus alterius, habet propriam divisibilitatem aliam secundum essentiam a divisibilitate alterius ; sed motus habet hujusmodi partes per se, et tempus similiter: ergo etc. Probatio minoris, partes per se temporis et motus sunt partes, quae non possunt simul esse, partes magnitudinis in omni instanti simul sunt; ergo divisibilitas haec et illa non est eadem, et partes motus et temporis sunt prius et posterius, et aliae simul.
Item, de proprietate Quantitatis patet idem, quia propria passio ejus est majus et minus; quod ergo habet proprium majus et minus, aliud a majori et minori alterius, habet propriam divisibilitatem ; motus est hujusmodi, respectu magnitudinis ; ergo, etc. Probatio minoris magnitudine existente tanta, potest motus esse major quando transit mobile tardum, et minor quando mobile velox. Item, continuum est cujus partes copulantur ad aliquem terminum communem; cujus ergo partes copulantur ad alium terminum, habet aliam continuitatem ; sed ad aliud indivisibile copulantur partes motus et magnitudinis, quia partes motus ad aliquod mutatum esse, partes magnitudinis ad punctum: ergo magnitudo non est continuitas motus, sed habet aliam. Item, contra causam eorum, quod quia quanta sunt per aliud, ideo, etc. Quod antecedens sit falsum, et quod consequentia non valet, primum patet, motus est continuus. Quaero aut a continuitate mobilis, aut a continuitate magnitudinis ? Non primo modo, dicit Philosophus plane in littera : Nec a continuitate ejus secundum quod est motus in eo, quia ipse 5. Physic. c. 3. t. c. 23. definiens continue moveri, cui nihil deest rei, aut parum, ut in chordis citharae, dicit contrarium: similiter grave existens sursum movetur continue ad terram, si essent decem media contigua, sicut si continua; ergo non est continuitas motus a magnitudine super quam. Item, quod continuitas in motu, non sit a continuitate ejus, secundum quod a magnitudine, quia tunc in alteratione non esset continuitas, quia albedo secundum quam est motus, non est divisibilis nisi per accidens. Quod consequentia non valet, musca est musca, et substantia ab alio: ergo non est in genere Substantiae non valet, quia est effective ab alio substantia, et formaliter substantia secundum se: similiter hic motus est effective quantus a magnitudine, et formaliter de se. Concedo ergo quod formaliter sunt quanta a seipsis. Concedo conclusiones trium primarum rationum, scilicet quod motus formaliter est quantus, non quantitate magnitudinis. Ad aliud contra causam concedo quod consequentia non valet. Sed propter Philosophum hic oportet salvare antecedens, cum primo arguitur contra antecedens. Respondeo, quod de ratione continui sunt duo : unum dividi in semper divisibilia, et aliud est quod habet unitatem ex hoc, quod partes ejus copulantur ad terminum communem. Quoad primum, potest concedi quod motus consequitur magnitudinem, ita quod motus dividitur ad divisionem magnitudinis, et tempus ad divisionem motus, quoad unitatem non; quia non requiritur tanta unitas in magnitudine, sicut in motu, quia motus potest esse continuus et unus, etsi magnitudo non fuerit continua. Ad aliud de alteratione, quod si verum concludat, ibi non est. Contra, ex quo competit motui primo scilicet locali, potest simpliciter concedi, quod divisibilitas motus est ab eo, secundum quod scilicet a magnitudine. Contra primam responsionem, quod divisibilitas motus non sit ab eo secundum quod a magnitudine, probatur : Accipio magnitudinem circularem, ipsa existente una, potest super eam motus fieri frequenter, ita quod si dividatur ille motus, nunquam una pars motus est eadem alteri, et tamen non est dividere magnitudinem, ita frequenter, quin aliquando aliqua pars sumpta, est eadem parti prius assumptae. Dicitur hic, quod dictum habet veritatem de quolibet uno motu ; nunc autem motus frequenter replicatus super eamdem magnitudinem circularem, non est simpliciter unus; imo quilibet unus motus simpliciter dividitur, sicut magnitudo.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio nona de ratione quantitatis quidditativa. t. c. 18. in qua recitat primo duas opiniones antiquorum de ratione quantitatis ; prima quod est ratio mensurae ; secunda quod divisibilitas. Quaere Albert. et Alex. et alios hic, et in praedicamentis, et Thom. maxime in primo d. 17. et 19. sed utramque impugnat, et ultimo ponit modum dicendi suum ubi tota sententia ejus est satis clara. Ratio enim essentialis quantitatis, non quidem definitiva, quia illam non habet, sed conceptus ejus quidditativus maxime circumloqui potest per ejus passionem primam, cujus est divisibilitas, et sic loquitur Philosophus hic assignando talem qualem ejus rationem, ut 2. d. 2. q. 9. et 3. d. ejusdem q. 4. habet iste ; assignatur autem in impugnatione 2. opin. unum parvum Extra ibi : Item ista ratio videtur concludere, etc. usque ibi : Item dividi non stat, etc. et aliud infra ibi: Divisibilitatem sequuntur finitum et infinitum, etc. usque ibi : Ad primum argumentum, etc. sed tota littera notabilis est, ideo legatur, et plura addantur bene ponderando.
Posset adduci hic discordia in dictis hujus, nam in Praedicamentis, cap. de Quantitate tenet illam opinionem de visibilitate quam hic impugnat, imo quod ista sit vera, et in primo modo Quantum est divisibile et quantitas est divisibilitas videtur ibi asserere, hic autem oppositum sentit. Ad quod faciliter dicatur, quod loquitur ibi famose, hic autem ex intentione. Considerare enim rationes reales decem Generum non pertinet ad Logicum, nisi per accidens, ad Metaphysicum autem per se; unde ad hoc ut intentio generalissima quam per se considerat Logicus applicetur quantitati, sufficit quod dicat aliquem unum conceptum: etquod habeat aliquam unam rationem convertibilem sive quidditativam expressam, sive implicitam, circumlocutam per denominationem, seu qualitativam rationem. Metaphysicus quoque intimius speculando reperitur illud passionale quod Logicus ponit essentiale ; quare nulla controversia, nisi male intelligentibus et obtusis cerebris.
Deinde solvendo argumenta principalia, assignatur unum parvum Extra ibi: Contra quantitas est divisibilis, etc. usque ibi: Tunc dico, etc. Et aliud infra ibi: Quia sunt diversi numeri, etc. usque illuc: Contra tunc dividens, etc. vel usque ibi: Ad auctoritates, etc. sed est optima littera et valde notanda, et totum sequens in hac quaestione, ideo masticetur minutim.
Adverte singularissime ad ea quae tangit de numeris, et unitate, et divisibilitate continui, et minimo naturali, et considera bene solutionem illius replicae ibi: Contra est potentia, etc. vel an velit quod concludat, et tunc alio modo respondeatur ad argumentum principale ; posset enim dici quod divisibilitas non dicit potentiam, sed aptitudinem. Vel recurre ad ea quae habet in 2. dist 2. quaest. 9. et posset negari illa propositio : dividi repugnat, etc. et ad probationem dicatur consequenter, illa etiam propositio, hujtis est potentia, etc. exponatur ut alibi plerumque habet. Distingue etiam de subjecto denominationis et informationis seu inhaeisonis, ut in Praedicabilibus, quaestione finali. Vide etiam in Postpraedicamentis et alibi plerumque specialiter prima Reportationum, dist. 24.
Opiniones etiam quas tangit de minimo, quaere in 2. ubi supra, et super 1. et 6.et 8. Physic. et 1. de Generatione ubi adverte quod ab illo loco: Item si est dare minimum, etc. usque ibi : Ad aliud quod locus, etc. assignatur Extra in aliquibus originalibus, sed totum lege, quia sapit. Adverte quod magna variatio est in originalibus ibidem de nomine cujusdam auctoris quem inducit ; nam aliqua Anselmum, aliqua Arcellinum habent, sed recte Arcellinus nominatur, et est cognomen Anglicum, et erat Philosophus Sophista, seu calculator ; quem etiam in Theorematibus inducit, ne forte esset ille Alcuinus, de quo in 2. dist. 12. fit mentio.
Infra etiam nota quotationem ex tabulis Physicorum quas, ut credo, scripsit iste, et quaestiones seu conclusiones in Physicis, ad quam saepius recurrit in hac Metaphysica et Theorematibus, quae raro habentur, quas tamen cum tempore, Dei auxilio, conabimur in publicum conferre. De sufficientia vero et numero specierum Quantitatis et Qualitatis et aliorum Generum, videatur apud antiquos et modernos hic et s.per Praedicamenta, et plura alia subtilia, quae non hic inserenda decrevi.
In aliquibus originalibus habetur Extra in margine hujus quaestionis ubi fit sermo de numero, hac littera, quod numerus nihil est, videtur quia non major unitas ejus quam numeratorum, quae non est nisi aggregatione. Item, nisi esset posset separari sicut quantitas continua separatur. Item infinitas rerum. Item, ex substantiis non fit non substantia, nec ex unitatibus ; ergo quae sunt substantiae, nec pari ratione ex illis quae sunt qualilates, fiet quantitas: nec etiam ex unitatibus continuorum, quia formae unius speciei non sequuntur principia materialia alterius. Contra, numerus est per se sensibile 2. de Anima. Item, subjectum scientiae realis ut Arithmeticae. Item, fu ndamentum relationis realis in primo modo, ad aliquid. Item August. quia senarius est numerus perfectus, etc. Et quia in loco suo non inseruimus haec verba, hic ea notando et extendenda atque declarando lector habebit, nam ut, prius notavi de definitionis cognitione est numerus ut patet.
Haec autem ut motus et tempus, etenim hujusmodi quanta quaedam dicuntur et continua, eo quod illa divisibilia sunt, quorum sunt hae passiones. Dico autem non quod movetur, sed quod motum est, nam per esse quantum illud, et motus est quantus, tempus vero per ipsum, scilicet motum. Text. com. 18.