Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLIII . Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico.
Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide ejus et bono eirca Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cujus non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adjutorium habere possit Ecclesia.