LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De lauro, et lentisco, et liquiritia.
Laurus arbor est satis nota, habens folia sicut folia myrti, nisi quod sunt latiora et longiora habentia multos angulos in circuitu. Habet autem fructum qui vocatur bacca lauri, qui est in quantitate sicut avellana parva, sed testam non habet : et tunc dividitur nucleus in duo media sicut glans, et in utroque est virtus sementina. Dicitur autem laurus quasi laudus, quod laude digni antiquitus ramis hujus arboris coronabantur, D autem mutata est in r litteram, sicut et auricula dicitur pro audieula, et meridies pro medidies .
. Grana autem et folia boni odoris, sunt et boni saporis. Et virtus ejus fere est in foliis et fructu ejus. Est autem arbor calida et sicca, et praecipue in granis : quia grana sunt calidiora quam folia ipsius : et oleum quod exprimitur ex ipsis, calidius est quam oleum nucum, et calefacit et exsiccat totum quod est in arbore ista. Oleum autem confert morpheae, si Uniatur super ipsum cum vino. Confert etiam ejus oleum doloribus nervorum, et resolvit lassitudinem : confert etiam doloribus aurium, et removet surditatem frigidam, mollificat stomachum, et provocat vomitum., et confert multum unctio olei ejus puncturae apis et vespae, et alias multas facit operationes.
Lentiscus est arbor non multum differens in figura foliorum ab aliis, et dicitur lentiscus, eo quod leniam habet cuspidem. Habet fructum qui resudat oleum, et habet gummam quae vocatur nomine eodem, et est boni odoris quasi esset in virtute ladani, et ideo ingreditur in odoramentis multorum. Calida autem est arbor et sicca, et operatur abstergendo et resolvendo et attrahendo ex profundo corporis : et in ipsa est virtus confringendi ventrem.
Liquiritia est frutex, et radix ejus est dulcis valde et temperata, et si declinat ad aliquid, tunc est calida et humida : habet folia fere sicut fraxinus. Operatio : succus ejus lenit cannam et clarificat vocem, et sedat sitim ex humido suo.