MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Post hoc quaerimus, quare Ecclesia in generali consuetudine apponat Maria in salutando, dicendo : Ave, Maria.
1. Cum olim nihil licebat apponi ad
Evangelium, juxta illud Apocalypsis, xxii, 18 et 19 : Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus,auferet Deus partem ejus de libro vitae. Et simile habetur in Deuteronomio .
2. Item, Damascenus : " Omnia quae tradita sunt per legem, Prophetas, Apostolos et Evangelistas, suscipimus et veneramur et cognoscimus, nihil ultra hoc inquirentes. " Ergo cum Evangelista non apposuerit Maria, nos non debemus apponere.
3. Item, Angelus dimisit vel propter causam, vel sine causa. Si sine causa : ergo male fecit dimittendo. Si autem propter causam omisit : ergo nos male facimus apponendo. Videtur autem, quod Angelus male omisit : quia propria nomina in salutationibus apponere est consuetudo.
4. Item, In collatione magnarum dignitatum solet fieri mutatio nominum, ut patet in Papa. Unde Dominus ad Petrum : Tu es Simon, filius Joan : tu vocaberis Cephas . Videtur igitur, quod in ista collatione summae dignitatis collatae beatissimae Virgini, nomen ejus digne debuit mutari.