In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Parvulos esse baptizandos ut liberentur ad originali, contra Pelagium, de quo Dionysius, c. ult. Eccles. Hierach. Cyprian. 3. epist. 8. Nazianzen. orat. in sanctam lavacrum. August. 10. de Genes. 23. Prosp. 2. de voc gent. 8. Milevitanum Concil. c an. 2. vide Bellarm. lib. 1. de Bapt. c. 8. Castro v. Baptismus, haer. 9. Trident. sess. 6. c 4. et sess. 7. de Bapt. can. 12. 13. Coccium supr. ubi citantur Patres Graeci et Latini.
Hic fuit error Pelagii, quod parvuli non habent peccatum originale. De hoc et ejus improbatione tactum est lib. 2. d. 30.
Teneo (c) ergo oppositum, quia cum secundum Scripturam et fidem, parvuli contrahant originale peccatum, ad ejus deletionem, quae necessaria est ad salutem, sunt baptizandi, quia tempore legis Evangelicae, Baptismus institutus est in remedium contra illam culpam.
Ad primum argumentum, illa auctoritas Augustini debet de actuali peccato intelligi, et isto modo peccatum originale fuit in primo parente voluntarium, non tamen oportet quod quodcumque peccatum sit voluntarium voluntate illius in quo est.
Ad aliud patet, quod debet intelligi de adultis, per illud quod praecedit : Qui crediderit, et baptizatus fuerit. Vel potest dici, quod qui non crediderit, nec actu, nec habitu, condemnabitur, quia secundum Apostolum Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo, credere enim oportet accedentem ad Deum. Parvuli autem, etsi non possunt habere actum credendi, possunt tamen habere habitum, ut in sequenti quaestione dicetur, ideo non valet.