QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum quantitas qua motus est quantus, sit tempus?
Arist. 4. Physic. text. 95. et 96. Simpl. ibid. C apreol. in 2. d. 2. q. 2. Perer. lib. 12. c. 1. Albert. de Saxon. 4. Physic. quaest. 14. Javell. ibid. q. 10. Fons. hic c. 13. 9. 10. sect. 2. Conimb. 3. Phys. c. 2. q. 2. et 4. Phys. c. 14. q. 2. Tolet. 4. Phys. q. 13. Suar. disp. 50. Met. sect. 6.
Et dicitur quod est tempus materialiter. Sed quod non, probo per duo prius facta. Continuum est cujus partes, etc. Sed ad alium terminum copulantur partes temporis et partes motus, quod concludit ad minus contra Commentatorem, quia instans est unum in toto tempore ipsum secundum, et partes motus copulantur ad mutatum esse, quod non est unum in toto motu. Item, tempus habet proprium majus et minus, distinctum a majori et minori in motu, quia in minori tempore major motus, et in minori minor. Praeterea, mensura et mensuratum referuntur realiter, et talia distinguuntur realiter, sed tempus est mensura motus: ergo quantitas motus non est tempus essentialiter. Item, omnis motus est formaliter successivus de se, sed non omnis habet in se tempus, sed solum primus motus ; ergo successio cujuslibet motus non est tempus.
Et concedo quod nullus motus, sed quantitas qua motus est quantus, est alia species a magnitudine et a tempore, ita quod tres sunt species quantitatis permanentis, scilicet corpus, superficies et linea, et duae species successivorum, scilicet successio, motus et temporis concedatur.
Notandum, quod sicut recitat Frater Gulielmus de Varro in 2. parte scripti: aliqui dicunt quod tempus est unum, quia est mensura variationis, cujus causa est materia quae semper appetit novam formam induere: et quia materia est una in omnibus materialibus, ideo dicunt quod tempus est unum. Sed dicit quod hoc non sufficit, quia tempus est mensura variationis in actu : materia autem est causa variationis in potentia tantum ; ergo,etc. Item, licet materia secundum essentiam dicatur esse una, non tamen ut est sub diversis formis, sed ut est formata alia et alia est: unde materia sub actu est alia et alia, sed sic tantum est causa variationis; ergo, etc. Item, tempus cum sit numerus, de necessitate respicit aliquam multitudinem numeralem; in materia autem prima non est aliqua talis multitudo, nisi quando est sub actu, et tunc non est una in omnibus.
Alii dicunt quod aevum est unum omnium, et tempus est unum omnium mensurabilium, quia tempus est numerus, et plura eodem numero possunt mensurari et numerari ; et eodem modo dicunt de aevo quod est mensura et numerus aeviternorum, et quia numerus unus, ideo mensura una. Haec ratio confirmatur, quia Philosophus ostendit unitatem temporis per unitatem numeri, sed hoc nihil est, quia numerus, quo numerantur res diversorum generum, ut decem homines et decem canes, non est formalis, sed Mathematicus: formalis vero diversificatur secundum diversitatem formarum, tempus autem non est Mathematicum, cum in definitione ejus cadat motus: unde dicit quod duplex est numerus, scilicet formalis et Ma thematicus. Numerus formalis est numerus, qui est in rebus numeratis; et ille diversificatur secundum diversitatem numeratorum, et ideo est alius et alius in Angelis et homini bus. Numerus autem Mathematicus est ille qui est in anima, et absolvitur a materia, et ideo potest esse idem diversorum.
Ideo dicunt alii secundum Commentatorem super 4. Physic. com. 132. tempus est unum ab unitate motus primi mobilis ad quem comparatur, sicut mensura ad mensuratum, et sicut accidens ad subjectum. Ad alios autem motus inferiores comparatur, sicut mensura ad mensuratum tantum, non sicut accidens ad subjectum ; et quia unitas accidentis est ab unitate subjecti, ideo tempus est unum ab unitate motus primi. Et similiter dicunt de aevo quod est unum ab unitate simplicissima omnium aeviternorum, quod est primus Angelus, ad quem comparatur aevum, non tantum sicut mensura ad alios Angelos, sed sicut accidens ad subjectum.
Secundum autem illos qui volunt quod nunc aevi et nunc temporis sunt idem nunc in genere entis, non in genere mensurae, et stans et fluens: et inquantum stans facit aevum, et inquantum fluens facit tempus, posset dici quod aevum est unum ab unitate esse substantialis primi mobilis, sicut tempus est unum ab unitate sui motus; instans enim non tantum comparatur ad esse primi mobilis, sicut accidens ad subjectum, sed ut mensura ad mensuratum: ad alia comparatur tantum ut mensura, sicut omnia successiva, sive sint operationes et affectiones successivae Angelorum et hominum, sive quaecumque alia, in quibus aliquo modo cadit transmutatio, mensurantur tempore, quo mensuratur motus primi mobilis, in quo est tanquam in subjecto proprio. Sic omnia permanentia, in quibus nulla cadit transmutatio, quantum ad esse substantiale, mensurantur ipso nunc quo mensuratur esse substantiale primi mobilis, in quo quidem esse substantiali est ipsum nunc, non tantum ut mensura, sed sicut accidens in subjecto proprio ; unde sicut nunc fluens mensurat omnia transmutabilia, ita nunc stans omnia aeterna, idem autem nunc est fluens et stans. Stans enim secundum quod mensurat esse primi mobilis, fluens autem secundum quod mensurat motum ejus ; et sicut idem nunc, ut fluens est, mensurat omnia mutabilia, ita nunc stans omnia aeviterna ; et sicut ponimus unum tempus omnium corporalium, et spiritualium, quamvis spiritus non ordinentur ad motum primi mobilis, ita possumus ponere unum aevum ab unitate esse substantialis primi mobilis, licet esse aeviternorum non ordinetur ad illud.
Dicunt alii quod sunt plura aeva, quia sunt plura aeviterna, quae non reducuntur ad unum, neque unum dependet ab alio, sicut omnia temporalia reducuntur ad unum, scilicet primum mobile; et quia unitas accidentis est ab unitate subjecti, et aeviterna sunt diversa, ideo aevum quod est accidens, est diversum in diversis. Hoc autem nihil est, quia Philosophus dicit cap. de Tempore text. c. 93. quod si essent plures caeli, adhuc unum esset tempus: constat autem quod illi plures caeli, unum non dependeret ab alio, neque unum reduceretur ad aliud.