REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Rejicit sententiam tenentem per existentiam, substantiam materialem individuari. Primo, quia existentia non est de se haec. Secundo, supponit distinctionem et coordinationem Praedicamenti Substantiae. Tertio, est ejusdem rationis in omnibus substantiis.
Dicitur ad quaestionem quod sic, ultimate et completive, quia actus separat et distinguit. 7. Metaph. text. 49. actualis existentia est complete et ultimate distinctivum unius individui ab alio.
Contra, quod non est ex se distinctum, non est ultimatum distinctivum ; sed natura actualis non est ex se distincta, quia non est distinctio existentiarum naturarum vel rerum, quarum sunt existentiae, quia si sic, oporteret ponere coordinationem existentiarum a coordinatione naturarum.
Item, quod praesupponit totam coordinationem non est distinctivum alicujus in ista coordinatione ; sed esse existentiae actualis praesupponit totam coordinationem quidditatum, si non solum esset scientia quidditatis in existentia actuali, et quia tunc aliquando esset scientia, et aliquando non de eadem re.
Item, existentia est ejusdem rationis in natura ejusdem rationis : igitur non distinguit individua in eadem natura.
Ideo dico ad quaestionem, quod non, quia quaelibet coordinatio habet intrinsece supremum et infimum, quod non includit aliquid alterius generis ; sed conceptus existentiae actualis non est idem conceptui essentiae ; igitur substantia materialis non individuatur per esse actualis existentiae.
Ad rationem principalem, dico quod prius natura est substantia materialis haec, quam sit existentia actualis ; ideo licet conveniat omni et soli, non tamen est primum distinguens ; sed tamen secundum hanc speciem aliquo modo posset individuare substantiam, licet non primo, quod tamen non videtur verum ; ideo dico quod minor est falsa ; habet esse existentiae, quae est in individuo, et est denominative haec una numero.
Ad rationes opinionis, concedo, quilibet actus ultimus distinguit ultimata distinctione, secundum quod est actus ultimus, non tamen oportet quod quaelibet talis distinctio sit individualis, quia relatio posset esse sic ultimum distinguens ; tamen relatio non distinguit illud, in quo est intrinsece, sic nec existentia hoc individuum substantiae, quia existentia actualis non est de illa coordinatione quantum ad conceptum, sive res cujus est, sit alterius coordinationis, sive non dicat rem aliam, tamen formaliter est aliud.