Quod deus agit secundum suam sapientiam.
Ex hoc autem apparet quod deus effectus suos producit secundum suam sapientiam.
Voluntas enim ad agendum ex aliqua apprehensione movetur: bonum enim apprehensum est obiectum voluntatis. Deus autem est agens per voluntatem, ut ostensum est. Cum igitur in deo non sit nisi intellectualis apprehensio; nihilque intelligat nisi intelligendo se, quem intelligere est sapientem esse: relinquitur quod omnia deus secundum suam sapientiam operatur.
Item. Omne agens agit sibi simile.
Unde oportet quod secundum hoc agat unumquodque agens secundum quod habet similitudinem sui effectus: sicut ignis calefacit secundum modum sui caloris. Sed in quolibet agente per voluntatem, inquantum huiusmodi, est similitudo sui effectus secundum intellectus apprehensionem: si enim secundum naturae dispositionem solum inesset similitudo effectus agenti voluntario, non ageret nisi unum, quia ratio naturalis unius est una tantum. Omne igitur agens voluntarium producit effectum secundum rationem sui intellectus. Deus autem agit per voluntatem, ut ostensum est.
Igitur per sapientiam sui intellectus res in esse producit.
Amplius. Secundum philosophum, in I metaph., ordinare sapientis est: ordinatio enim aliquorum fieri non potest nisi per cognitionem habitudinis et proportionis ordinatorum ad invicem, et ad aliquid altius eius, quod est finis eorum; ordo enim aliquorum ad invicem est propter ordinem eorum ad finem. Cognoscere autem habitudines et proportiones aliquorum ad invicem est solius habentis intellectum; iudicare autem de aliquibus per causam altissimam sapientiae est. Et sic oportet quod omnis ordinatio per sapientiam alicuius intelligentis fiat. Unde et in mechanicis ordinatores aedificiorum sapientes illius artificii dicuntur.
Res autem quae sunt a deo productae, ordinem ad invicem habent non casualem, cum sit semper vel in pluribus. Et sic patet quod deus res in esse produxit eas ordinando.
Deus igitur per suam sapientiam res in esse produxit.
Adhuc. Ea quae sunt a voluntate, vel sunt agibilia, sicut actus virtutum, qui sunt perfectiones operantis: vel transeunt in exteriorem materiam, quae factibiles dicuntur.
Et sic patet quod res creatae sunt a deo sicut factae. Factibilium autem ratio est ars, sicut philosophus dicit. Comparantur igitur omnes res creatae ad deum sicut artificiata ad artificem. Sed artifex per ordinem suae sapientiae et intellectus artificiata in esse producit. Ergo et deus omnes creaturas per ordinem sui intellectus fecit.
Hoc autem divina auctoritate confirmatur. Nam dicitur in Psalmo: omnia in sapientia fecisti; et Proverb. 3-19: dominus sapientia fundavit terram.
Per haec autem excluditur quorundam error qui dicebant omnia ex simplici divina voluntate dependere, absque aliqua ratione.