Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Factus sum, inquit, sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3) inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se insipienter liberos putabant, Omnis, ait, qui facit peccacatum, servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36) . Hic ergo inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat (Id. X, 18) ; qui etiam carnem suam tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat (Id. II, 19) ; quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur (Id. VIII, 29) : ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus, Alios salvos fecit, 1112 seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum (Matth. XXVII, 40-43) ; factus est, id est existimatus est, tanquam homo sine adjutorio. Tanquam vulnerati dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro (Ibid., 50, 60) : sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto (Psal. CI, 8) , id est, ad dexteram Patris in coelo; nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) . Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tanquam homo sine adjutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adjutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adjutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam (Psal. LVI, 7) . Melius enim sic intelligendum existimo, quam ut id quod dictum est, Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis justi, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est, Justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III, 1) , hoc est, habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur (Psal. XC, 1) . Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu ejus expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.