Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Deum esse objectum fruitionis, ponit 4. articulos examinaudos ; et ostendit differentiam fruitionis, ut sic, et fruitionis bonae, et actum potentiae de se non determinatae ad bonum, esse universaliorem actu recto.
Ad oppositum est Augustinus, primo de Doctr. Christiana cap. 1. Res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus et hi tres sunt una res ; ergo, etc
Ad istam quaestionem primo distinguam de fruitione ordinata et in communi sumpta. Secundo dicam de objecto fruitionis ordinatae. Tertio de objecto fruitionis in communi. Quarto quomodo sit intelligendum fruitionem esse circa finem, sive vere ultimum ut in secundo articulo, sive non vere ultimum ut in tertio articulo.
De primo dico, quod fruitio in communi excedit fruitionem ordinatam, quia quandocumque potentia non determinatur ad actum ordinatum ex se, actus ejus in communi universalior est actu ejus ordinato: voluntas autem non determinatur ex se ad fruitionem ordinatam, quod patet, quia summa perversitas est in fruendo utendis, secundum Augustinum 83. quaestionum. q. 30. ergo, etc. Est autem fruitio ordinata, qualis nata est esse recta, quando scilicet ordinatur secundum circumstantias debitas ;
fruitio autem in communi est, sive habeat illas circumstantias, sive non.