QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Praemissis quinque opinionibus de unitate temporis et aevi, inclinare videtur in sextam opinionem quae est Gulielmi Varronis Magistri sui, quod unitas temporis sumitur ab unitate motus, tanquam a quasi subjecto. Explicat quomodo teneri possit tempus non distingui in re ab aevo, sed in ratione mensurae ; verum hie nihil asserit, sed disputat te quidem obscurissime nihil resolvens, quod tempus non differt realiter a motu, habet 4. dist. 48. q. 2. g. Ad quaest, et 4. Physic. quaest. 15. et quod aevum non distinguatur ab aeviterno, habet 2. dist. 2. quaest. 2. g. Contra istud, et quatuor quaestionibus primis illius distinctionis agit de hac materia durationis.
Alia opinio est de unitate temporis et aevi, subtilior, et, credo, verior ; omnes enim motus fluunt secundum dimensionem linearum, et tempus mensurat motum secundum divisionem linearum ; sicut ergo infinitae lineae simul esse possunt, ex ea parte qua dimensione carent, scilicet a parte latitudinis, ideo omnes motus, quia fluunt linealiter, simul sunt respectu nunc praesentis; et quia tempus mensurat motus omnes, secundum quod sunt linealiter fluentes, et sic simul sunt, ideo habent rationem unitatis subjecti respectu temporis, ideo tempus est unum. Similiter duratio cujuslibet aeviterni similis est lineari dimensioni, et ideo una est cum alia, et sic simul sunt, ideo sunt unum subjectum respectu aevi, et ideo unum est aevum respectu omnium aeviternorum. Notandum est etiam, quod Frater Gulielmus de Varro in quaestione, qua quaerit utrum spiri tualia habeant mensuram propriam aliam a tempore ? dicit, quod sicut eadem quantitas, quae per comparationem ad corpus ambiens, dicitur superficies, per comparationem autem ad corpus ambitum dicitur locus, ita tempus et aevum sunt idem per essentiam ; differentia penes diversas rationes, sive comparationes, ita quod nunc aevi et nunc temporis sunt idem nunc per essentiam, sola autem comparatione diversa. Unde vult Commentator super 4. Phys. c. de Tempore, com. 104. quod sicut primum mobile secundum suam substantiam est immutabile quantum ad formam, mutabile autem quantum ad locum sive circa locum, ita illud instans secundum quod respicit ejus essentiam, est immutabile, sed inquantum respicit ipsum, ut mobile circa locum est fluxibile.
Si autem objicias secundum Augustinum 83. qq. q. 72. quod nunc aevi est stabile, nunc temporis fluxibile, et impossibile est quod unum et idem simul moveatur et stet. Dicendum quod hoc non est impossibile, secundum Comment. 4. Phys. cap. de Tempore com. 104. instans, inquit, est quodammodo quasi idem nunquam transmutabile, et quodammodo transmutabile et multiplicabile, et causa in hoc est ; quia translatum est tale, verbi gratia, imaginetur punctum moveri, et per suum motum facere lineam, ille autem punctus est sic simplex, quia immutabilis est secundum suam essentiam, inquantum vero linea fluit ab ipso, mutabilis est: a simili dico de nunc, quia secundum suam essentiam consideratum, cum sit simplex immutabile est, et stat: inquantum vero per suum fluxum causat tempus, mutabile et variabile est secundum esse. Primo modo consideratum dicitur nunc aevi; secundo modo, nunc temporis, unum tamen et idem numero.
Unde nota, quod nunc aeternitatis, et nunc temporis differunt in genere entis et in genere mensurae; nunc vero aevi et nunc temporis sunt idem nunc in genere entis, et differunt in genere mensurae, sicut etiam quod est idem in toto tempore, et quod est aliud et aliud secundum rationem, sicut Commentator dicit in auctoritate praedicta.
Dicendum ergo secundum illam positionem, quod tempus et aevum possunt considerari in genere entis, et sic non differunt, quia sic sunt idem ; vel in genere mensurae, et sic sunt diversa, quia mensurae diversificantur ratione mensuratorum suorum: sunt ergo tempus et aevum unum ens et diversae mensurae, etc.
ANNOT ATIONES.
Sequitur quaestio decima de comparatione motus ad tempus in esse quantorum t. c. 18. quae satis clara est, quantum ad sententiam principalem, pro cujus majori ampliatione quaerantur expositores et quaestionistae 4. Physicorum, et iste in 4. dist. 48. q. 2. Ea vero quae tangit incidentaliter de unitate temporis et aevi, atque indentitate et varietate eorum et utriuspie nunc, ubi tangit plures modos dicendi, vide copiose in 2. dist. 2. p. 1. in 4. primis quaestionibus ubi subtilissime cuncta habet, hic vero brevibus et notanter valde pertransit ; quaere alios Theologos in ealem distinctione.
Ubi adverte allegationes ejus in Varronem qui praeceptor erat ab oppido Vuarra in Anglia sic nuncupatus ; unde patet veritas praesuppositi principalis supra, quod videlicet has quaestiones prius quam super Sententias scripsit, aliter ad dicta sua ibi recursum habuisset ; quaere Occhain et sequaces, non ut imiteris, sed potius ut fugias: plura alia adde, quia haec valde difficilia, licet quotidiana, motus videlicet et tempus, de quibus recte non gustavit asinus, multo minus aevi et aeternitatis arcana.
Ad aliquid dicuntur alia per se ut duplum, etc. Text. com. 20.