REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum substantia materialis per aliud positivum pertinens ad genus substantiae sit individua ?
aegid. quodl. 2. q. 7. Goffr. quodl. 6. q. 16. Doctores citati quaest, praeced. et alii apud Suar. Het. disp. 5. sectione 6. Scot. in Oxon. hic 2. dist. 3. quast. 6.
Quod non, quia si sic, illud cum quidditate faceret compositionem in individuo, sicut actus et potentia ; hoc autem est falsum ; tum quia in Angelis non est talis compositio ; tum quia illud positivum vel esset materia vel forma, vel compositum, et tunc individuum vel haberet duas materias intrinsece, vel duas formas, vel duas substantias compositas, quia quidditatem speciei, et illud positivum additum.
Item, si sit singulare, est per se unum ; igitur per se intelligibile, quod videtur contra Aristotelem, 2. de Anima, text. 60. et 3. de Anima text. 27. 7. Metaphysic. text. 37. 1. Physicorum, text. 55.
Item, si sic, posset esse demonstratio de individuis, quia quod per se est intelligibile, de eo potest passio per se sciri. Sed hoc est contra Philosophum. 7. Metaph. cap. de partibus definitionis : Definitio est solius quidditatis, quae tantum est species, istud individuum non includit solum quidditatem.
Item, ab isto positivo superaddito posset accipi differentia, a quidditate genus, et tunc posset individuum proprie definiri.
Oppositum : Omne per se inferius includit aliquid contrahens superius, quod est ejusdem generis ; igitur individuum per se includit quidditatem, et aliquid ejusdem generis positivum, vel contrahens quidditatem.