Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLVI . Officiose Augustinus ad Christinum scribit.
Domino merito praedicando, sinceriterque charissimo ac desiderantissimo fratri CHRISTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola nuntiavit. Frater autem Jacobus ejus desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit. Unde tuae benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cujus haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime 1071 frater. Quod autem petis, ut litteris te quaeram; ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat: et ubi te quaeram quod bene intelligas, novi. Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri. Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur. Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.