Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Circa primum articulum dicit Doctor duo. Primum, quod fruitio ordinata est illa quae habet debitas circumstantias, de quibus circumstantiis actus moralis diffuse patet a Doctore infra d. 17. et in 2. d. 7. et 40. et in quolib. quaest. 18. Secundum est, quod fruitio in communi est, sive habeat illas circumstantias sive non. Hic Doctor non intelligit, quod fruitio in communi dicatur fruitio inordinata, ut videtur exponere Alphonsus Toletanus, qui arguit contra Doctorem d. 1. primi. Sed Doctor sic intelligit, quod ex quo determinavit de fruitione ordinata et determinata, quae habet debitas circumstantias, illa dicatur communiter sumpta, sive habeat sive non habeat, et non accipit ibi in communi ut declarat Alphonsus pro indifferenti ad inordinatam et ordinatam; et Doctores multoties utuntur isto modo loquendi, quo Doctor hic utitur.