In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ultimo. Tertio et ultimo quaerit Doctor sine argumentis, quae illarum trium opinionem, quas recitat Magister, sit tenenda.
Prima dicit quod anima et corpus Christi ordine naturae prius fuerunt ad invicem unita ad constituendum hominem, et sic ex eisdem constitutus fuit assumptus a Verbo ; et quia homo est nomen suppositi, ideo dicit in Christo esse duo supposita, unum creatum, quod est homo subsistens in natura humana, et aliud increatum, quod est Verbum subsistens in natura divina. Et ultra ponit quod in Christo tantum una fuit persona, licet duo supposita, et illa persona est suppositum divinum, quia ipsa pertinet ad dignitatem ; cum ergo suppositum creatum in Christo sit unitum supposito divino, sive digniori, ratio personae est accipienda a supposito digniori.
(b) Respondeo, quod prima non tenetur, etc. Et ratio est, quia assumens non est illud quod assumitur. Si enim homo assumptus esset vere suppositum, tunc suppositum increatum esset suppositum creatum, quod est impossibile, quia unum suppositum non potest praedicari de alio in recto; et tamen si teneretur ista opinio, oporteret dicere quod de illo praedicaretur in recto, patet, quia communiter conceditur quod Verbum est ille homo. Si ergo ille homo esset vere suppositum, tunc suppositum vere praedicaretur de supposito in recto.