QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum relatio sit res, cui convenit modus essendi ad aliud?
Arist. hic c. 15. Avicen. 3. Metaph. c. 10. Averroes, 12. Met. com. 19. D. Thom. hic lect. 15. et q. 8. de potent. a. 2. Occham. 1. dist. 30. q. 2. et dist. 31. q. 1. Aureol. dist. 30. art. 3.
. Aegid. dist. 27. q 4. Capriol. dist. 30. q. 1. Cajetan. 1. p. q. 28. art. 1. Ferrar. 4. cont. fient. cap. 14. Durand. 1. dist. 30. q. 2. Sot. in Praedicam, ad aliquid. q. 2. Fons. 5. Met. cap. 15. q. 2. sect. 5. vide Scotnm in 2. d. 1. q. 3. et in 3. dist. 8. q. 1.
Et arguitur quod sic : Esse in non constituit Praedicamentum, sed aliqua res est cui convenit ille modus: ergo nec esse ad aliud. Item, non sunt ambo aeque prima, quia tunc genus non esset simplex, contra Simplicium, in expositione aequivocorum. Contra, tunc Praedicamentum relationis non transferretur ad divina, quia Praedicamentum vere consistit in re, non in modo, patet de substantia. Item, res illa est subjectum, vel fundamentum habitudinis ad aliud, et ita non immediate fundatur relatio in Quantitate vel Qualitate. Item, illa res per se intellecta, nullius est decem Generum, et ita plura entia prima quam decem, intelligendo illam rem sine modo ad.
Propter argumentum relatio consideratur uno modo, ut est quoddam intervallum et quoddam medium: alio modo ut fundata in extremis. Primo modo est purus modus, sicut esse in, nec aliquam distinctionem recipit a quocumque, Deo vel creatura reali vel rationis. Secundo modo contrahit realitatem a fundamento characterizante. Primo modo est tantum in intellectu, ut universale abstractum a particulari Secundo modo est in relatis extra intellectum ens ratum, ita quod ex modo et realitate quam habet ex charactere, integratur hypostasis relationis: non tamen ita quod res fundamenti cadat in significato relationis, quia sequeretur composita genera facere ex primis et secundis, sed quod ipsum modum, qui ex se indeterminatus est, fundamentum secundum conditionem suae realitatis determinat, sicut nasus cavum. Contra, mutatio est secundum relationem manente subjecto vel fundamento. Respondeo, duplex est mutatio per defectum fundamenti et termini, sicut 5. de Trinit. 4. de accidente dupliciter corrumpitur, tamen non corrumpitur in oppositum vel medium, nec valet argumentum, sicut nec de modo essendi in altari.
Ad primum principale Simplicii in exponendo Praedicamentum Quando, non omne quod est in aliquo, dignum est Praedicamento speciali, sed sola in quibus hoc continet, hoc continetur, utroque naturam suam servante, et neutro alterius partem perficiente, neque complente alterum: albedo et suum esse in accidit corpori secundum eamdem rationem accidentis, quia nihil aliud est albedinem esse in corpore, quam corpus esse album: esse ad omnino accidit cui convenit, quia potest adesse et abesse. Contra, esse in potest adesse et abesse.
Item albedo separata est ad, scilicet similis albedini, quia eo quo est albedo, est in specie albedinis, et ita alii similis. Relatio tripliciter fundatur, aut super accidens, ut est in subjecto, aut super formam substantialem, ut est in supposito ; tertio modo super hanc vel illam, ut in se consideratur. Prima est accidentalis. Secunda est substantialis supposito, sicut et forma speciei accidentalis, pro quanto accidit formae esse in supposito. Tertia est essentialis ratione fundamenti, licet aliquid accidentis habeat propter concomitantiam, unde characterizat, non sic quod res ejus cum relatione faciat hypostasim relationis, quamvis sic videatur dicere Simplicius, sicut si figura sigilli eadem numero figuraret ceram: nec sic, quod quasi aliam figuram numero imprimat aliam realitatem absolutam, quia hoc non potest fieri nisi in corporali separato: ergo tertio modo, scilicet tantum determinando relationem, quae est ex se indeterminata.
Relatio, comparatio, habitudo, unitio vel annotatio. (illud est secundum verbum Simplicii) respectus, adaliquitas, idem videntur significare, et eorum denominativa idem. Ordo et dependentia forte sunt speciali ores quinque praedictis. Ordo non videtur esse nisi prioris ad posterius, dependentia non est in divinis.
Relatio aliqua est res naturae, quia actio naturalis dependet ex approximatione agentis ad passum, sine qua nunquam est, quaecumque absoluta ponantur in hoc et in illo ; similiter eisdem absolutis manentibus, diversificatur actio, propter diversam relationem. Item Simplicius, aliud quantum, aliud aequale, et aliud quale, et aliud simile.
Item, res ex se sunt connexae, 2. Metaph. text. com. ultimi, g. inconnexam faciunt uniuscujusque substantiam: bonum universi duplex, ibidem. Intrinsecum est ordo partium inter se. Aliud est ordo ad Deum. Item, sunt distinctae res ex se realiter. Item, quaedam sunt realiter compositae, pone essentias absolutas totas sine relatione, compositum non est. Item, res creatae ex quatuor causis, realiter sunt ab eis, et nunquam sine determinata relatione illarum causarum invicem; si sine fila essent essentiae absolutae, nihil causarent. Item, si subjectum est res et propria passio, aequale est propria passio quanti, et similiter qualis. Contra, passio necessario inest: aequale non, quia non inest, si aliud quantum non sit. Item, scientiae Mathematicae ostendunt relationes de quantis 13. Metaphys.