REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolutio, rationem individualem esse quid positivum. Probat tribus rationibus ; explicat (rea comparationes differentiae specificae ad superius, ad inferius, et ad id quod juxta est, et quomodo conveniat, et differat cum differentia individuali, de quo fusius q. 6. citata in initio quaestionis.
Ad quaestionem respondeo affirmative. Patet quod in entibus extra animam est aliquid hoc singulare determinatum, quod non potest dividi in plura sub se ; illud non potest esse solum a causa extrinseca, quia nihil extrinsecum est causa hujus impossibile dividi, nisi quia causat aliquid intra, cui repugnat dividi ; igitur oportet ponere in individuo aliquid positivum, quod non est sola quidditas, quia sibi non repugnat dividi.
Praeterea, hoc singulare est aliquid in se, et ad se ; igitur hoc erit per intrinsecum, non autem per negationem, probatum est prius et addo quod ipsa negatio est ejusdem rationis in multis; igitur est quaerendum per quid est hoc non dividi, quia non.
dividi in plura, est ejusdem rationis in quolibet individuo. Ita dico quod istud intrinsecum non potest esse ens rationis, quia hujusmodi res necessario requiritur ad existentiam rei extra animam, nec potest esse illud natura, nec pars naturae, nec etiam accidens. Probatum est prius Igitur aliquid intrinsecum individuo, sed extrinsecum naturae, et per se determinans naturam ad hoc individuum.
Item, propria passio entis est unitas ; igitur perfectissima unitas perfectioris entis ; igitur cum unitas numeralis sit major et perfectior unitate reali specifica, oportet aliquid esse positivum in individuo, per quod est sic unum, quod sit ejusdem generis, et determinans quidditatem.
Item, omnia differentia reducuntur ad primo diversa, aliter enim esset processus in infinitum, quia differentia in aliquo conveniunt, in aliquo differunt. 7. Metaph. text. 9. Aut igitur illa, quibus differunt, sunt primo diversa, et habetur propositum ; aut sunt differentia, et tunc quaerendum est de illis quibus differunt ? Cum igitur singularia sunt differentia, ipsa reducuntur ad prima diversa, illa non sunt nihila, non accidentia, non natura ; igitur aliqua entitas determinativa naturae, ut proprietates individuales.
Modus ponendi est ille : Quando duo se habent ad invicem per analogiam, per magis notum debet manifestari minus notum ; nunc autem proprietas individui est minus nota nobis quam forma specifica, quia forma specifica est principium formale operandi, et non illa proprietas individui, quia nullius actionis realis est ista proprietas individui principium operandi, sed tantum forma specifica in individuo, quae Logice loquendo dicitur differentia specifica, realiter vero dicitur forma specifica, (pro eodem habeo ad praesens ista) ; forma potest comparari ad superius et .ad inferius ; comparata ad superius non semper oportet quod sit alia a re in genere, quia tunc simplex (ut posuerunt Philosophi Angelum) non esset definibile ; nec etiam formae accidentales, quia non necesse est ibi esse comparationem realem, ita quod res, a qua recipitur differentia, sit aliud re ab isto a quo accipitur genus ; tamen semper est non idem formaliter, quia aliter idem bis diceretur in definitione, et tunc sufficeret definire per solum genus, vel solam differentiam ; igitur non necesse est rem, a qua accipitur differentia specifica, esse aliud re ab illo a quo est genus acceptum, semper tamen est non idem formaliter ; sed ista proprietas individui nunquam est res alia a forma specifica, tamen semper est non idem formaliter, licet aliquid possit continere unitive utrumque.
Dissimile tamen est in hoc, quod formalitas specifica semper est simpliciter perfectius gradu, vel formalitate generis, sed non oportet proprietatem individui esse simpliciter perfectiorem formalitate specifica. Secunda dissimilitudo, formalitas specifica contrahit ad
. esse quidditativum simpliciter perfectum ; sed formalitas individui contrahit quidditatem ad aliquid extra quidditatem, quia omnino alterius rationis. De quidditate patet dupliciter, primo sic : Omnis quidditas materialis divisibilis est quantum est de se, ita quod sibi non repugnat dividi ; ista proprietas individui est aliquid, cui repugnat dividi ; igitur est alterius rationis. Secundo sic : Actus et potentia propria sunt primo diversa, quia si aliquid esset ejusdem rationis in alterutro, ut si in actu, quantum ad illud, non primo actuaret, sed reciperet actum ; si in potentia, quantum ad illud, non reciperet, sed actuaret ; igitur proprius actus, et propria potentia sunt primo diversa. Sed illa proprietas individui respectu quidditatis habet rationem actus ; igitur est extra totam rationem illius quidditatis, vel extra totum. Differentia vero specifica non determinat genus extra totum genus quidditatis, sed determinat ipsum a quidditate imperfecta ad perfectam ; et ideo differentia specifica est extra totum genus quidditatis imperfectae. Patet igitur quomodo illa conveniunt et differunt.
Contra illud, ens et quid convertuntur secundum Avicennam 2. Metaph. quia res, ens, quid, con -vertuntur ; igitur si illa proprietas individualis est extra totum genus quidditatis, igitur est extra totum genus entis.
Dico secundum Philosophum 5. Metaph. quod simul totum est extra quod quid, non tamen extra genus entis. Quomodo igitur convertuntur ens et quid, dico quod ens est aequivocum ad duos modos entis ad quidditatem, et habens quidditatem. Unde non solum est differentia inter quidditatem, et habens quidditatem in concreto et abstracto, sed quantum ad universale et singulare, quia dicitur humanitas et haec humanitas, homo et hic homo. Et sic existens incommunicabiliter est habens quidditatem, et non est proprie quid, sed quis, et extenditur ens, ita quod dicitur non solum de quid proprie, sed de eo qui est quis. Illud vult Richardus 4. de Trinit. 7. Quando aliquis est longe a nobis, quaerimus quid sit, et non quis ; cum vero appropinquaverit, et discernimus quod est homo, non quid quaerimus, sed quis. Idem vult Avicenna, viso animali a remotis, prius notum est, quod est corpus quam animal ; prius animal quam homo, vel hic homo. Ens igitur et quid convertuntur, non quid proprie, sed ut extenditur ad quis, vel quid, vel quale, etc.
Secunda comparatio est dicere specifice ad inferius, et similitudo est quantum ad hoc quod sicut species eodem, quo est species formaliter, et quo habet unitatem specificam, repugnat sibi posse dividi in plura ejusdem speciei, loquendo de specie atoma ; sic individuo eadem proprietate individuali, qua est formaliter haec, repugnat sibi omnis divisio in inferiora. Tertia comparatio est formae specificae ad ea quae sunt juxta se, et tunc similitudo est quantum ad hoc, quod sicut species distant, et illa quibus differunt, sunt primo diversa, nihil commune habentes ; sic duo individua quantum ad ista, quibus distinguuntur primo, in nullo ejusdem rationis conveniunt.
Per hoc patet ad unam instantiam talem, Socrates et Plato differunt istis proprietatibus, aut illae proprietates in aliqua conveniunt, vel in nullo, igitur primo distinguuntur ; igitur Socrates et Plato cum includant istas proprietates, si istae proprietates in aliquo conveniunt, quaerendum est de illis quibus distinguuntur? Aut in aliquo conveniunt, vel in nullo? Et sic, vel erit processus in infinitum, vel stabitur, quod Socrates et Plato in nullo conveniunt. Dico quod primo distinguentia in nullo conveniunt ; non propter hoc sequitur quod includentia in nullo conveniunt, quia ipsa includunt primo distinguentia, et plus. Unde magis diversa possunt dupliciter intelligi ; vel quia plus repugnantia, vel quia in nullo convenientia. Primo modo non sunt inclusa magis diversa quam includentia, quia non plus repugnantia. Secundo modo sunt magis diversa, quia etsi non minus repugnent, tamen non tantum sunt diversa ; sicut igitur esset dicendum de differentia specifica hominis et asini, sic quantum ad hoc, de proprietate individuali ; nec propter hoc sequitur quod individua sunt primo diversa, sicut nec duae species.