Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLVIII . Augustinus Martiano veteri amico, gratulatur quod catechumenus sit factus, hortans illum ut fidelium Sacramenta percipiat.
Domino merito suscipiendo, et in Christo dilectissimo ac desiderantissimo fratri MARTIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Abripui, vel potius obripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib. 7). Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum 1072et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Lael. 20). Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in majore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio.
2. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et jam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo jam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam jucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum justissime postulat; nec eas in aliquo contemptu abjiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus injuriam. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas.
3. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana hujus mundi aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quidem divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse jam fueram utcumque amicus effectus?
1073 4. Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio in Christo Jesu Domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In iis duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benevolentia et charitate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit; et non solum nos invicem, sed ipsi etiam Domino sociabit.
5. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam ut jam etiam fidelium Sacramenta percipias: decet enim aetatem, et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profecturo, comicum quidem de Terentio, si recolis, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat. (Ter. Andr. Act. 1, Sc. 2.)Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo; jam profecto sic vivis ut sis dignus Baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est cui alteri praeter Dominum Christum dicat genus humanum: Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.)Quod ex Cumaeo, id est, ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi: tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, jamjamque cognoscere. Dominus Deus noster, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.