Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. (( vers. 8.)) In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim graece positum est θυμὸς, diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent ὀργὴ, ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem θυμὸς positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est, In me confirmata est ira tua; nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13) . Et ideo cum ejus obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet, Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum videretur, adjecit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8) . Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo, Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt (Psal. XLI, 8) : vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me transierunt; διῆλθον enim est in graeco, non εἰσῆλθον. Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem jam ipsas passiones : quae utraque veniunt de judicio Dei. Sed illic dictum est, Omnes super me transierunt; hic vero, Omnes super me induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intelligi voluit, super me transierunt, dixit: hic vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem, Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.