First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
150 EPISTOLA. ENCYCLICA
tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur pro- ximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito uti- lius, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt causae cur'praesidio eius consilia et vota Nostra summa spe committamus.
Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque lu- culenter proditur, quod moriens Matrem ille suam Ioanni disci- pulo matrem voluit relictam, testamento memori : Ecce filius tuus. In Ioanne autem, quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi ex fide adhaerescerent : in qua sententia sanctus Anselmus cantua- riensis: Quid, inquit, potest dignius aestimari, quam ut tu, Virgo, sis mater quorum Christus dignatur esse pater et frater (1)? Huius igitur singularis muneris et laboriosi partes ea suscepit obiitque magnanima, consecratis in Cenaculo auspiciis. Christia- nae gentis primitias iam tum sanctimonia exempli, auctoritate consilii^ solatii suavitate, efficacitate sanctarum precum admi- rabiliter fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra et regina Apostolorum, quibus largita etiam est de divinis ora- culis quae conservabat in eorde suo.-Ad haec vero dici vix potest quantum amplitudinis virtutisque tunc accesserit, quum ad fa- stigium caelestis gloriae, quod dignitatem eius claritatemque meritorum decebat, est apud Filium assumpta. Nam inde, divino consilio, sic illa coepit advigilare Ecclesiae, sic nobis adesse et favere mater, ut quae sacramenti humanae redemptionis pa- trandi administra fuerat, eadem gratiae ex illo in omne tempus derivandae esset pariter administra, permissa ei paene immensa potestate. Hinc recte admodum ad Mariam, velut nativo quodam impulsu adductae, animae christianae feruntur; cum ipsa fidenter consilia et opera, angores et gaudia communicant; curaeque ac bonitati eius se suaque omnia filiorum more commendant. Hinc rectissime delata ei in omni gente omnique ritu ampla praeconia, suffragio crescentia saeculorum : inter multa, ipsam dominam nostram, mediatricem nostram (2), ipsam reparatri-
(1) Or. XLVII, olim XLVI. (2) S. Bernardus, serm. II in adv. Domini n. 5.