LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De nuce et de aliis arboribus quae nuces habent, sicut corilus, nux quae vocatur Indica, et de nardi natura et spica ejusdem.
Nux a nocendo dicta est: eo quod umbra ejus fere omnibus nocet propter amaritudinem ipsius. Est autem arbor ejus procera valde et magna. Folia autem ejus sunt magna, et plura eorum oriuntur ex una linea longa ex arbore egrediente, et in hoc convenit cum fraxino et liquiritia. Linea autem illa est viridis durior et terrestrior quam folia, et minus habens terrestreitatis quam ramusculus. Haec autem arbor est de non florentibus arboribus : sed tamen ante emissionem folio- rum emittit quaedam purgamenta viridia longa substantiae. Nux autem ipsa ex quatuor componitur substantiis. Exterior enim quae est carnosa et non dura limitum terrestris, est multum amara, intra quam continetur testa quae magis est terrestris et minus aquea quam exterior. Sub testa enim est pellis in qua nucleus involvitur, et in ipsa nucleus quasi per quartas divisus. Sed in medio cohaerent paries, et super illud medium fabricatur quaedam substantia acuta tendens sursum, et egreditur acumen ejus supra divisiones nuclei : et in ipso est virtus sementina nucis, et totum aliud praeparatur in cibum plantae. Naturaliter autem est calida et sicca : sed siccitas ejus minor est caliditate ipsius. Habet tamen in se humiditatem grossam : sed haec deletur quando aliquanta fuerit : tunc enim humidum ejus aereum adunatur cum aquae ipsius humiditate, et ex hoc subtiliatur humidum, et grossa ejus ventositas exspiravit jam per antiquitatem ipsius : et nux etiam tunc efficitur abstersiva. Durities autem ejus indicat malae eam esse digestionis. Cum ficubus autem et ruta dicitur esse medicamen omnibus venenis.
Est autem nux multiplex. Corilus enim quae est arbor nota, habet nuces quae avellanae dicuntur, et habet folium immediate egrediens de suo ligno et tenue : et in hoc differt a nuce, ut dictum est. Sed in hoc convenit, quod ante folia quaedam purgamenta emittit : sedilia sunt duriora quam purgamenta nucis : et videtur omnium nucum esse proprium, quod multae simul pullulant in culmo uno, sed. plurimae sunt in culmo magno nucis, ita quod aliquando numerum vicinarum excedunt. Avellanae autem sunt usque ad octo vel novem inventae aliquando. Est autem lignum avellanae quod vocatur corilus, non adeo durum sicut lignum nucis, et est albius eo : e cortex ejus est nigrior eo, et non adaequatur ei in quantitate magnitudinis ve altitudinis : et est magis curvabile lignum
corili quam nucis, et curvatum redit melius in statum pristinum quam lignum nucis. Et ideo fiunt ex eo arcus ad sagittandum.
Terrestreitas autem avellanae major est quam terrestreitas nucis, et est nutribilior quam nux, et magis solida, et minus unctuosa, et est tardioris digestionis. Naturaliter enim est calida et sicca, et magis est in ea de stipticitate quam in nuce, et est ventosa : generat enim ventositatem in inferiori ventre. Hippocrates autem dicit quod avellana in cerebro facit augmentum. Sunt etiam quidam aestimantes, quod avellana linita super verticem infantium habentium varios oculos, delet varietatem oculorum in eis.
Est autem adhuc Nux quae vocatur Indica : et in illa melior est recens vehementis albedinis,et illa in se habet aquam, quae cum invenitur in ea, signum est quod est antiqua : tamen testa ejus est nigra, et nucleus ejus involutus in tela sicut et nuclei aliarum inicum. Calida autem est et sicca: sed quae viridis est in hoc genere, habet humiditatem superfluam, et est mali nutrimenti, sed est gravis stomacho, sed parum nocet, et auget coitum, et alias multas habet operationes.
Est autem adhuc nux pineae, et nux cypressi, de quibus contat satis per superius inducta.
Ea autem quae a quibusdam nux henden vocatur, non est nux, sed terra quaedam granosa ad modum ciceris. Sed quod oportet scire, est quod omnis fructus arboris habens in se os, et in osse nucleum, vocatur nux large loquendo : et de omnibus his non oportet hic dicere : quia alibi aut dicta sunt, aut dicentur.
Nardus (ut dicit Jorath) est frutex debilis. Avicenna autem dicit, quod est arbor valde, quae facile evellitur, et habet folia breviora quam myrtus, et aliquantulum strictiora: nec florem habet (ut dicit Avicenna) sed spicam odoriferam valde, quae secundum Jorath sparsim colligitur in aristis ejus.
Habet autem virtutem stringendisudorem et retinendi materias ne fluant : et ideo ponebatur in unguentis foeminarum. Adhuc autem confortat cerebrum, et cor, et alias plurimas habet ex aromaticitate operationes bonas, inter quas est ista quae confert epilepticis et cardiacis valde.