PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. "
Hic Apostolicam largitur potcslatem.
Dicit autem tria: gratuitam scilicet collationem donationis, magnitudinem largiti muneris, et efficaciam ejusdem contra nocumentum contrariae potestatis.
Gratuitas largiti muneris tangitur cum dicitur: " Dedit illis. " Non enim reddidit meritis sive obsequiis, nec vendidit pretiis, nec exsolvit pro debilis, sed gratuito dono dedit gratis. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Jacob. I, 5 : Datomnibus affluenter, et non improperat. Ad Ephes. IV, 8, et Psal. lxvii, 19 : Dedit dona hominibus. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Esther, II, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
" Virtutem et potestatem. "
Magnitudinem describit largiti muneris.
Tangit autem duo munera, quorum unum dicit perfectionem potentiae ad actum : secundum autem ordinationem.
Est enim virtus ultimum potentiae cujuslibet ad summum actus, sicut dicit Philosophus, et confirmat Dionysius, Potestas est stans potentia ad legis ordinem. Quoad primum induuntur virtute ex alto . Quoad secundum datur eis potestas ordinandi et statuendi omnia secundum legis Christi ordinem, de qua dicitur, Matth. xxviii, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et in Apostolos eamdem traduxit potestatem.
Ex virtute igitur incontradicibiliter omnia facere praevalent, sive naturalia, sine supernaturalia : divina ex potestate tamen, nihil nisi recte et recta possunt, dicentes cum Paulo, II ad Corinth. XIII, 8 : Non possumus aliquid adversus varitatem, sed pro veritate. Ad Roman. xiii, 1 et 2 : Non est potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Virtus igitur quasi vi tuens, contra insurgentia tuetur et praevalet. Potestas ultorem gladium lege concessum exhibet ad vindictam malorum, et laudem bonorum.
Sic ergo dedit virtutem, quae sit dispositio perfecti ad optimum opus.
Et ad actum dedit potestatem, ad ordinatae severitatis districtionem et judicium:
ut virtus confortet potestatem, et potestas informet virtutem. Virtus enim sine potestate est temeraria, et potestas sine virtute debilis et remissa. Potestas enim semper justa est: virtus autem aliquando praesumptuosa et temeraria. Et ideo, Jerem. IX, 23, dicitur : Non glorietur fortis in fortitudine sua. Psal. xlviii, 7 : Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Tale enim donum dicit virtus, quod est perfectum robur ad actum, ut perficere possit quemcumque actum impositum.
" Super omnia daemonia. "
Tangit hic doni hujus efficaciam contra nequitiam contrariae potestatis.
fit haec est duplex, in spiritualibus scilicet, et corporalibus.
In spiritualibus dicit: " Super omnia daemonia. " Multiplicitas autem daemonum in multitudine daemoniacorum nocumentorum. Haec autem nocent aliquando ad sensuum eversionem, et imaginationis turbationem, sicut in his qui dicuntur maniaci et daemoniaci: aliquando autem ad morum corruptionem, sicut in his qui bene sentiunt et male vivunt: aliquando autem ad labefactionem fidei, sicut in haereticis, qui fraude diabolica decepti videntur bene vivere, et male credunt. Et quodlibet istorum habet multas differentias : quod significatur, Marc. v,9, et Luc. viii, 30 : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Judicum, xv, 4, trecentae vulpes Samsonis, quamvis caudas haberent colligatas, tamen facies habebant divisas. Quia quamvis omnium daemonum malitia ducat ad finem peccati, tamen diversae sunt facies peccatorum quae suadent. Ideo dicit Psalmus iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Ideo etiam aliquando dicitur aspis, aliquando basiliscus, aliquando leo, aliquando draco. Psal. xc, 13 : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Super omnia autem haec, et hujusmodi daemonia est virtus et potestas Apostolica : sicut dicitur, Matth. XVI, 18: Portae inferinon praevalebunt adversus eam. Et hoc est quod dioitur, Job, xl, 14: Qui fecit eum, applicabit gladium ejus.
" Et ut languores curarent. "
Languor est defectus in corpore. Dicitur autem languor, longus angor. Eccli. x, 11: Languor prolixior gravat medicum. In languores in quos non potest medicina, in hos potest Apostolica auctoritas. Marc. XVI, 18: Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Unde, Marc. VI, 13, dicitur, quod ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Inter eliam dona divina, I ad Corinth, XII, 9, dicitur, quod alii datur gratia sanitatum. Et hoc quidem aliquando contingit in corpore, quando novit Dei sapientia hoc expedire. Semper autem contingit in anima, quod medici animarum gratias sanitatum perficiunt in mente. IV Reg. v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Lavari septies in Jordane, est lavari septies in sacramentorum humili de-. scensu,vel influxu septem donorum Spiritus sancti. Et tunc et caro recipiet temperamentum concupiscentiae, et mens munditiam gratiae. Et haec per ministeria sacerdotum Ecclesiae. Et hoc modo dedit Apostolis potestatem " ut languores curarent. "
Nec est instantia, quod ferunt haeretici de Pontificibus nostri temporis, quod ideo non habeant a Deo virtutem et potestatem Christi, quia languores non curant: quia nec in diebus Apostolorum omnes languidi curati sunt, neque in diebus Christi: sicut et ipse Christus dicit, Luc. IV, 27, quod multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo Propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Tales enim gratiae aliquando fiunt ad aedificationem fidei: et aliquando non fiunt, quando propter aliquam causam non per- mittit eas fieri Deus : et aliquando fiunt a malis, et aliquando a bonis. Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi:... Nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos. Sic igitur et adhuc dantur virtus et potestas ecclesiastica.
" Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. "
Tangit suae legationis auctoritatem, et finem.
Auctoritatem in hoc quod dicit: " Et misit illos. " Misit enim illos ut in eis sua auctoritas honoraretur, ut sua voluntas per eos omnibus exponeretur, ut fides per eos praedicaretur, et ut omnes non credentes per eos de infidelitate convincerentur.
De primo quidem horum dicitur, Matth. x, 40 : Qui recipit vos, me recipit. Et, Luc. x, 16 : Qui vos spernit, me spernit. Et hoc etiam intelligendum est de apostolicis legatis. Sed non sunt apostolici legati, qui in auctoritate et vita et verbo non veniunt Apostolorum, qui in veritate non habent gratiam curandi, sed potius daemone pessimo impletur, et infirmatur omne cui manus imponunt.
De secundo dicitur, II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
De tertio, Marc. XVI, 15 : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, Psal. XVIII, 2 : Caeli enarrant gloriam Dei. Et sequitur, v. 5 : In omnem terram exivit sonus eorum. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et supra, v. 15 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ?
De quarto, Psal. cxlix, 6 : Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Exaltationes in faucibus, sunt gratiarum actiones de credentibus. Gladii autem in manibus, sunt testimoniorum condemnationes contra non credentes. Marc. XVI, 16 : Qui vero non crediderit, condemnabitur.
Finem autem legationis subjungit, dicens :
" Praedicare regnum Dei. "
Tangit autem duos fines : primum quidem veritatis, alterum autem virtutis tam in spiritu quam in corpore. Finis veritatis est regni Dei praedicatio. Finis virtutis est infirmorum sanatio.
In primo horum notantur duo : veritatis scilicet propositio, et veritatis ratio.
Propositio importatur cum dicit : " Praedicare. " Praedicatur enim, ut dicit Chrysostomus, cujus ratio probans ipsum non habetur : sed cum sit super intellectum, et sit de indemonstrabilibus, oportet quod supermundanis probetur miraculis. Est enim praedicare quoddam prophetare, vel prophetias exponere. Prophetiae autem omnes innituntur revelationi. Revelatio autem non habet causam per quam possit doceri, sive demonstrari. II ad Timoth. IV, 2 : Praedica verbum, insta opportune, importune. Marc. XVI, 15 : Praedicate Evangelium omni creaturae. Isa. lxi, 1 : Misit me ut praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem.
" Regnum Dei. "
Ratio et nomen est rei praedicatae quantum ad veritatem.
Est autem regnum (sicut dicit Tullius) perfecta potestas regendi. Haec autem completur tribus regno necessariis, videlicet, substantialibus, et virtutibus, et operationibus sive officiis.
Substantialia autem regno sunt tria, sicut volunt sapientes : quorum primum est conversa in naturam justitia. Secundum autem, rationum justitiae plena scientia. Tertium, judicii inconvulsa sententia. Propter primum rex eligitur, propter secundum decoratur, propter tertium inthronizatur. Eligitur enim in regem, cui ita naturalis est justitia, quod videtur non anima alia animatus nisi justitia. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et ideo nomen imponitur ei ab habitu sibi in naturam cpnverso. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et ideo dicit Philosophus, quod ad regem confugiunt sicut ad judicem : ad judicem autem, sicut ad justum animatum, cujus vitalis et animalis motus est justitia. Propter scientiam autem rationum justitiae datur ei corona, in qua sicut rationes justitiae fulgent lapides. Datur habitus regius, cujus fulgor est signum splendentis in eo undique sapientiae, justitiarum, et legum. Isa. xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt. Qui autem haec non habet, significatur per eum de quo dicitur, Daniel. XI, 20 : Stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio. Thronus autem ponitur ut denotet inconvulsam judiciorum sententiam : quia sedendo quiescitur. Et significat quod nulla eum passio timoris, vel amoris, vel odii, vel acceptationis personae vel munerum divellit ad declinandum ab aequitate justitiae. Isa. XVI, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Virtus etiam regni constat ex tribus, quod videlicet ad infima non sit inclinabilis, quod ad omne arduum sit invincibilis, et quod ad omne aequum ordinata. Sic enim infimis non enervatur, fortioribus non repellitur, et in ordinatione non confunditur. Et ideo quasi ossa regni, sunt domini et homines infima excedentes, militiae invincibiles, et potestates ordinatae, gladium defensorem et ultorem portantes, quibus omnia subdita sint, I Petr. II, 13, et ad Roman. xiii, 1 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
Officia etiam tribus constituuntur : le- gum videlicet dictatoribus, officiis publicis, et utilitatibus privatis.
Haec novem sumuntur juxta ordines regni caelorum : et quando divina sunt, faciunt regnum Dei tam in caelo quam in te rra. Matth. VI, 10 : Adveniat regnum tuum. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et quia multa sunt in isto regno, ideo multis comparatur, Matth. xiii, per totum caput.
Hoc ergo regnum Dei misit eos praedicare, quia hoc sic appropinquavit per regem Christum hominibus. Matth. iii, 2, et IV, 17 : Paenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum. Et quia haec difficilia sunt: ideo, Matth. XI, 12, dicitur, quod regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et praedicatio istius regni, finis est legationis Apostolorum. Hoc enim est regnum quod amiserunt Judaei, et datum est novae gratiae populo. Matth. XXI, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.Et hoc simplici nomine et intentione in sacra Scriptura vocatur regnum. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis. Sic mittuntur Angeli, Matth. xiii, 41, qui colligent de regno Dei omnia scandala. Sic, Joan. xviii, 36 : Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo.
Praedicatio ergo istius regni praedicatio est veritatis explanantis leges, et substantialia, et virtualia, et officia istius regni, et virtutes et gratias ad ipsum acquirendum facientes, et promissiones ejus, et comminationes in eos qui isti regno contradicunt. Et iste est finis unus et potissimus.
Alter autem finis virtutis exprimitur, cum dicitur :
" Et sanare infirmos. "
Est autem duplex infirmitas, et duplex opposita infirmitati sanitas. Una infir- mitas mentis, altera autem corporis : et haec duplex . una quidem ex peccato causata, altera autem causata ex humoribus.
Infirmitas mentis duplex : peccati scilicet, et paenae.
Peccatum quidem sanat medicus animae per effectum sacramentalis gratiae : infirmitatem autem poenae mitigat per eamdem. Et ideo, Eccli. xxxviii, 7, utrumque dicitur, scilicet, et quod unguentarius unctiones conficiet sanitatis, contra infirmitatem culpae, et pigmenta faciet suavilatis,contra inlirniitatempaenae. Contra infirmitatem autem corporis utramque, commissa est ministris medicina unctionis extremae. Marc. VI, 13 : Ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Jacob. v, 14 et 15 : Ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas. Act. iii, 16 : Et in fide nominis ejus, scilicet Jesu, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
Haec est enim perfectio sanitatis quae committitur ministris ecclesiasticis : nec umquam carent tali potestate qui vere sunt ministri Ecclesiae. Sic Joseph magnus dispensator summi regis, in figura Christi committit servis suis medicis, ut aromatibus, hoc est, sacramentalis gratiae odoramentis condiant totum corpus mysticum sui patris . Sic Joseph Christi amicus et servus mixtura myrrhae et aloes (quae a putredine praeservant) totum ungit corpus Christi . Sic dicit David, Psal. xv, 10 : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Quia notas per ministros mihi fecisti in sacramentis vias vitae, quoad rem in sacramentis contentam, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, per rem in sacramentis significatam et non contentam Verumtamen est quod Apostoli sanabant eliam umbra corporis sui multos aegros, et verbis orationum suarum, et impositione manuum : sicut ubique legitur in Actibus . Sed haec gratia sanitatum non generaliter derivata est ad Ecclesiae ministros.
" Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. "
Hic formam adhibet vivendi tantae legationi congruentem.
Haec autem forma triplices continet regulas quantum ad tria, quae competunt legatis viatoribus. Prima est, de sustentante in viaet defendente. Secunda est, de necessariorum provisione. Tertia autem, de protegente ab impugnationibus aeris.
Sustentans autem et defendens in via est virga, quae est et baculus sustentans, et a ruina defendens. Et quia non longe mittebantur, sed tantum intra terminos Judaeae, ideo baculo sustentante non indigebant. Quia autem intra terminos fratrum mittebantur qui pacifici erant, ideo etiam non indigebant baculo defendente. Adhuc autem, quia nova praedicabant omnibus contraria, ideo uni vel paucis contra omnes baculus non profuisset defensionis :cl verbum praedicatum plus profecit patientia quam defensione. Et ideo iterum interdicitur defensionis auxilium.
Quod autem intra terminos Judaeae tantum missi fuerint et non longe, patet, Matth. x, 5 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Haec est enim prima missio, in qua primum oportebat verbum offerri filiis Israel. Et landem cum culpa repulsionis eorum convertebantur ad Gentes, tunc longe mittendi erant, et solatiis viae diversis indigebant, et illa tunc Apostolis sunt concessa.
De patientia autem, quam exhibere debebant, dicitur, Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum : quibus non prodessent pauca defensionis arma. Ita eliam vita concordat doctrinae et exemplo Magistri. Dixit enim, Matth. v, 39, percutienti unam maxillam , exhibendam esse alteram quando praevalet iniquitas. Ipse etiam patientiam exhibuit in injuriis. Et ideo etiam Apostolis talem formam vivendi et vincendi imposuit. Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus.
Sed haec contraria. Dicit enim, Marc. VI, 8 : Praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Filii eliam Israel exeuntes de aegypto, baculos tenebant in manibus . Moysi etiam dicitur: Virgam hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa .
Quare ergo hic prohibet virgam tolli ? Ad hoc dicendum est, quod supra dicta ratione prohibet hic, et in Matthaeo virgam tolli, maxime secundum quod virga est de armis defensionis et impugnationis : secundum tamen quod virga est instrumentum sustentationis lassitudinis, quae aliquando contingit in via parva sicut in magna, permittit portari virgam. De filiis autem Israel non est simile : quia illi recedebant fugientes, et armis indigebant defensionis. De Moyse etiam non erat simile : quia ille mittebatur ut praelatus et dominus Pharaonis. Et ideo in signum hujus virgam accepit directionis. Isti autem mittebantur ad synagogae populum eis non obediturum. Et ideo ad illos regnum non acceperunt, sed potius in Gentibus post Resurrectionem.
Sic ergo et concedit, et interdicit tolli virgam in manibus.
Defensio enim illa inutilis esset verbo praedicando. Isa. xxxvi, 0 : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super aegyptum : cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus. Et ita est de defensione saecularium armorum, quae inutilia sunt viris spiritualibus praevalente iniquitate, et coram infideli judice: sicut diximus alibi. Taliter autem praevaluit iniquitas, et infideles erant judices in principio nascentis Ecclesiae. Et ideo non erat opponenda nisi patientia.
Haec habita regula de armis defensionis et impugnationis, ponit vivendi formam de necessariorum provisione contra impugnans intrinsecus.
Hoc autem est dupliciter. Aut enim est de sollicitudine futuri impugnantis : aut de provisione praesentis necessarii.
Si est de sollicitudine futuri, interdicit peram, dicens.
" Neque peram, "
Supple, tollatis in via. Pera autem omne rcservalorium dicitur in futurum. Unde sacculum sub prohibitione perae prohibuit, et omne rcservalorium esculenti, vel poculenti sive vestimentorum. Sicut enim dicit Glossa : " Concessa primum potestate signorum, mittuntur praedicare regnum Dei : ut magnitudinem promissorum attestetur magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent. Judaei enim signa quaerunt. Et cum signa de novo exhibebant, necessaria ultro eis exhibebantur a contribulibus suis. " Et ideo de pera non oportuit aliquid cogi- tare. Sed cum postea contradictum fuit verbo praedicationis, et signa magicis artibus et principi daemoniorum imputabantur, dictum fuit, Luc. XXII, 36 : Qui habet sacculum, tollat similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Non praevalente enim iniquitate coram fideli et justo judice, licet uti armis defensionis ad repulsam injuriae, donec veniat defensio a judice : sicut et inter illos qui ultro non exhibent necessaria, potest quis licite uti sacculo et pera : sicut et Dominus loculos habuit, in quibus ea quae mittebantur, portari fecit . Unde et Joan. IV, 8, cum inter Samaritanos esset, Discipuli ejus abierunt in civitatem ut cibos emerent.
Hoc est igitur quod dicit " de pera. "
Si quis autem apud eos, qui ultro necessaria exhibent, peram portaret, hic eleemosynas aliorum pauperum praeripere intenderet, et peccaret. Apud Judaeos autem quibus tunc Apostoli praedicabant, praeceptum erat ut foris non maneret peregrinus, et maxime Levita, qui habebat sermonem exhortationis ad populum . Et ideo tunc pera Apostoli non indiguerunt. Unde, Josue, IX, 4 et seq., Gabaonitae qui in peris et utribus esculentum et poculentum portabant, filios Israel deceperunt. Gabaonitae proclives iniquitati interpretabantur, et significant quaestuarios praedicatores, inique de pecuniis et bonis aliorum suas peras replentes: et non intendentes aedificationi proximorum, sed qualiter inique eleemosynas pauperum praeripiant, filios Dei convertendos per verbum decipiunt.
Sollicitudo autem necessariorum respectu praesentis defectus tangitur hic tripliciter: in esculento, et commutabili pro quolibet necessario, et in vestitu. Et omnia haec sunt contra impugnans intrinsecus.
De primo dicit :
In quo omnia necessaria ad victum intelliguntur. Talis enim necessariorum sufficientia copiose a principio cum viderentur signa, et contradictum non esset adhuc Christo, a Judaeis exhibebatur. Quia etiam decimam quamdam apud se colligebant, quam proselytis et advenis ministrabant,sicut dicitur, Tob. I, 7 : Ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. Job, xxxi, 32: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Cum autem postea contradicebatur Apostolis,istud non potuit neque debuit observari.
" Neque pecuniam, "
Quae, sicut dicit Aristoteles, fidejussor est cujuslibet necessitatis, et est pro qualibet necessitate commutabilis. Et ideo melius hoc exprimitur, Matth. x, 9, ubi dicitur : Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Sicut enim dictum est, via longissima non sunt missi, neque ad contradicentes sermoni. Et ideo exhibitione signorum omnibus abundabant. Act. IV, 34 et 33 : Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Postea autem cum talis cessavit gratia, consulto portabatur pecunia, et alia quibus futurae providetur necessitati.