MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Videtur igitur, quod melius gloria quam gratia plena esse dicatur, cum
1. Gloria sit perfectior et gratia et perfectione gratiae, secundum quod dicit Isaias, XXXI, 9 : Dominus cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. Et illud : Qui minor est in regno caelorum, major est illo , ''scilicet Joanne Baptista. Igitur in perfectissima salutatione debuit poni quod perfectionem ma-
ximam demonstraret.
2. Item, Gratia commune est ad gratiam gratum facientem et gratiam gratis datam : et neutrum quantum est de se determinat : sed hoc quod dico, Spiritus sanctus, semper dicit gratiam gratum facientem, et illam in nobilissimo esse, scilicet quod est in Spiritu sancto, et a Spiritu sancto : ergo potius debebat dicere : Ave, plena Spiritu sancto, quam gratia plena,