QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Propositis argumentis Simplicii, sustinet relationem esse ens reale, solvens tria argumenta in oppositum. Ex solutione ad primum et secundum, et ex octava conclusione constat,primam conclusionem,quas in hac quaest, examinat, incipere ibi: relatio aliqua est res naturae, num 3. licet Mauritius dubitet quaenam sit habenda ut prima in ordine. Per conclusiones vel syntagmata quaedam habet totam fere materiam Praedicamenti, et naturae relationis ; in prima tenet dari relationem rationis distinctam a reali, explicans quomodo intellectus est causa ejus, et quo actu fit, nempe directo, et non requiri reflexum, quod ex ipso colligitur i. d. 16. q. 2. num. 7. g. Contra conclus. ponit consequenter alias conclusiones et passim impugnat singulas ; in octava conclusione tenet quod relatio distinguitur a fundamento, quando fundamentum potest esse sine ejus termino non aliter ; vide eum 2. d. 2. q. 4. et 5. quomodo relatio fundetur in relatione (quod tangit con. 9.) sine processu in infinitum, vide ibi q. 5. g. Ad istud respondeo, num. 24. et q. d. 6. q. 10. n. 3.
Hanc quaestionem circa hanc conclusionem, an relatio sit res? disputat Simplicius super Praedicamenta, et ponit rationes multas, quod non, quia sine mutatione accedit et recedit. Dicit quod illa fuit fortissima ratio Stoicorum. Item, quia fundatur in tot generibus, nulla una res convenit omnibus illis. Item, quia multae sunt ad non entia, ut prius et posterius. Ad oppositum arguit : inconveniens est harmoniam destruere quae realiter delectat: ergo realis est causa delectationis.
Item, est Praedicamentum entis, sub quo non continetur nisi ens verum. Respondeo, ens verum quod est in compositione excluditur 6. Metaph. sed non ens verum, quod est in intellectu, vel consequens aliquid, inquantum est in intellectu, cujusmodi est secunda intentio, et relatio quaelibet relationis. Item, Avicenna 3. Metaph. nullo intellectu intelligente, caelum esset superius, terra inferius, et iste pater, et ille filius. Item, Simplicius, aut judicio rationis correspondet aliquid in re, et patet propositum: aut non, et tunc illud judicium est fictio. Contra, ita argueretur quod relatio rationis vel intentio secunda esset fictio, vel res. Respondeo, non haberet intellectus unde distingueret relationem rationis, nisi apprehendisset in aliquo relationem realem; sicut de attributis divinis: ergo si omnes sint rationis, erunt fictiones, non autem si quaedam.
Ad primum Simplicii, subjectum mutatur ad aliud, non in se. Argumentum est pro conclusione 8. Ad secundum est argumentum pro conclusione 8. quia quomodo esset unum genus idem tot generibus? Respondeo, materialiter distinguitur a fundamentis. Ad tertium, illae relationes sunt rationis, quae comparantur ad extrema simul, non ut sunt in re, ideo non reales. Nota, quod omne mutans est actuans, sed addit noviter, hoc est, post privationem immediate ille ordo, per te, nihil est; ergo nec mutatio. Omne actuans est uniens, omne unitum passive est unitum formaliter et unice,e converso negando: si A non unitur formaliter relatione reali, non unitur passive relatione reali. Ultra, non actuat formaliter realiter, vel actualiter formaliter realiter. Ultra, non mutatur realiter, vel non est realiter, secundum quod mutatum mutatur. Ultra, mutans non agit realiter, e converso non. E converso non tenet ultima consequentia, aliae tenent. Itaque si omnes relationes sint reales, duae erunt unitorum formaliter mutuae, sub quibus actuans et actuatum formaliter, sub quibus mutatum neutraliter non passive, et secundum quod mutatur, ibi additur novitas. Aliae duae erunt duorum unitorum formaliter, inquantum uniuntur passive, quia unio passiva est cujusque realiter uniti formaliter, et sub istis, ut prius, illae duae erunt unientium active ad duo unita passive, et sub istis actuans sic et sic: et sub hoc transmutans sic et sic in passivis et activis ponitur una relatio respectu correlativorum.
Relatio autem aliqua est res rationis, quia aliqua fundatur super ens rationis, et quia aliqua non inest rei, ut existit, sed ut intelligitur ex collatione .ejus ad aliud facta per intellectum. Contra, quare magis ponitur intellectus facere relationem, quam quantitatem? Respondeo, quia est vis collativa. Nota circa secundam conclusionem de relatione scilicet rationis est difficultas: si ratio facit illam, aut sicut facit montem aureum, aut sicut facit intellectionem. Si primo modo, non videtur relatio, nisi secundum quid; si secundo modo, potest esse vera relatio, sicut intellectio est vera actio, et scientia est vera qualitas, quam tamen facit intellectus, quia naturalis entitas scientiae et intellectionis potest causari ab intellectu: quare non similiter naturalis entitas relationis? non tamen dicitur relatio realis, sicut nec scientia qualitas realis, id est, non est scientia realis, vocando, scilicet reale, quod nullo modo dependet ab intellectu. Si autem non facit ipsam, sed ipsa inquantum est rationis, tantum est in consideratione intellectus, sicut rosa quando intelligitur, et nulla existit, tantum est in consideratione intellectus, etc. Similiter dicendum est de tali ratione quoad realitatem, sicut de rosa. De primo membro, scilicet quod facit, est dubium, ubi tunc est, ut in subjecto? Non videtur quod erit, nisi in intellectu, et ita per illam res intellecta non refertur, nisi dicatur quod intellectus causando in se aliquid, accidentaliter causat in se relationem ad rem, et accidentaliter per accidens causat aliam in re respectu sui. Sed tunc relatio rationis non est in aliquo, nisi ut comparatur ad intellectum. Est ergo vis in hoc, quod relationem rationis aut intellectus facit, aut considerat tantum ; si facit, non est in alio, et nec aliud refertur ipsi, nisi saltem ad intellectum, quomodo etiam vitatur mutatio omnino, secundum hanc, si etiam facit, quo duorum modorum facit ? Non primo, cum sit simpliciter intelligibile, non fictum ex speciebus multorum. Si facit secundo modo, ergo efficiens non tollit realitatem, si tantum considerat ; ergo illa in se res est vel fuit, et quandoque movet intellectum sicut rosa, licet non existat, et ita non dividitur relatio in rem et rationem, sicut nec rosa in rosam realem et rationis, sunt enim duo modi essendi ejusdem.
Responsio, intellectus facit ipsam per actum considerandi aliquid, et fundatur in illo inquantum consideratur, non autem in consideratione inquantum res est; sic enim posset esse realis, sicut diversitas calefactionis ab alia actione, est relatio realis , et intellectio universalis cum sit vere actio realis, relatio quam fundat inquantum res est, est realis. Illa consequitur naturam rei, sed relatio rationis omnino inest rei, inquantum consideratur; et per considerationem, alteri comparatur, quia consideratio est collativa unius ad alterum. Relatio ergo intelligibilis et intellectus est in utroque realis, sed universalis et particularis relatio rationis. Si quaeratur, quid realiter est relatio rationis? Respondeo, quaero primo, quid realiter sit objectum intellectum, inquantum intellectum: nullum enim esse habet nisi in intellectu, hoc est fundare relationem rationis secundum alios, et ultra, minus ens erit, quia est quasi accidens ejus, cujus est relatio rationis: falsum est ergo quod relatio rationis fundatur immediate in actu intelligendi, quia objectum, inquantum intelligitur, non est actus intelligendi formaliter. Falsum est etiam, quod actu reflexo intelligendi sit relatio rationis; fit enim primo actu, scilicet directo intellectus comparantis hoc ad aliud. Quando autem reflexit intelligendo comparationem illam, ut objectum, tunc non causatur relatio rationis, sed consideratur, et est consideratio Logica.
Relatio non videtur unius rationis ad realem et rationis, sicut nec quantitas est ad quantitatem realem et rationis; quare enim unum generalissimum non erit ens reale, sicut et aliud ? ergo et omnes species. Contra, ita illa rationis videtur habitudo sicut realis.
Relatio realis est unum per se generalissimum, quia dicit unum conceptum dictum in quid de omnibus inferioribus, et nihil in quid de ipso, nisi ens. Contra, relatio ad subjectum non videtur aliud esse in albedine, et esse album. Item, sex principia videntur esse respectus.
Relatio realis non est ens per se, nec intervallum inter duo extrema, nec in duobus, ut in uno subjecto, sed in uno et ad aliud.
Relatio realis est in uno immediate, quod dicitur fundamentum, in alio quandoque mediate, quod dicitur subjectum, quandoque idem est, sicut quantitas per se ens se habet respectu dupli. Contra, in Deo nec forte proprie passionis, quia posterius entitate subjecti similis passio qualis.
Relatio dependet ab illo in quo est, et non e converso ; ergo illud in quo est, est prius natura, destruitur: ergo ex ejus destructione, et non e converso.
Relatio realis non est eadem res cum fundamento, quia nulla unitiva continentia ; nec etiam in Deo potest esse oppositorum formaliter: nec secundum quod continens est mutabile eidem fundamento, et oppositis relatio unius rationis, insunt relationes oppositae simul ad diversa, et successive ad idem, et ita secundum ipsam relationem est fundamentum potens aliter se habere: continens etiam perfectius, perfectius continet, non tamen semper albius, est similius.
Relatio realis fundatur super rem cujuscumque generis: substantiae primitas respectu quantitatis, qualitatis, principium agendi relationis, passio propria, est relatio.
Contra, infinitae relationes, si relatio relationis, et ita infinitae res ex septima. Idem apparet de diversitate, quae diversa est ab alia diversitate, et causatione quae causata est, et inhaerentia accidentis quae inest, et potentia materiae, et unione aliquorum. Respondeo, mutetur conclusio nona quantum ad relationem, ut sit omnis substantia per se, et nulla in alia, licet una perfectior alia sit, nulla relatio est, in quo aliud est. Aliter concedendo relationem fundari in relatione, potest dici, fundamentum unitive contineri a fundamento in illis generibus, de quibus instatur: nunquam enim ibi relatio fundans potest mutari, secundum illam quae fundatur. Patet, nisi tantum de diversitate, nam illa inter A et B, potest manere, non manente diversitate ejus ab alia diversitate inter C et D, quae potest destrui prin.a manente, unde ibi oportet tenere primam responsionem. Sed contra, omne ens omni enti est idem vel diversum. Verum est de ente absoluto, vel sic, idem vel diversum denominative vel essentialiter, scilicet identitas vel diversitas, ita in aliis, omne ens absolutum vel comparatum, verum est denominative vel essentialiter, absolutio et comparatio sicut nulla generatio, generatur.
Omnis distinctio relationum per fundamenta est per extrinseca, et non formalis, saltem sic extrinseca, quod non est intra per se intellectum quidditatis relationis, et si idem esset unitive, probatur hoc contra Henricum quaest, de numero Praedicamentorum.