REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Tandem vult individualitatem desumi a qualibet entitate partiali et totali, estque ultima realitas, rei, aqua desumilur. Palet ex quaestionibus praecedentibus, quia non est ipsa natura secundum se, ex quaest. 5. neque duplex negatio, ex quaest. 6. neque existentia, ex quaest. 7. neque quantitas, ex quaest. i. neque materia, ex quaest. 3. ergo ultima realitas cujuslibet entitatis, sive sit pars, sive totum facit eum banc.
Dicunt, quid est in re, a quo accipitur proprietas indivisibilis, vel materia, vel forma, vel compositum, cum non sint plures res? Dico quod sicut compositum in genere habet in se partes, materiam et formam, et materia potest concipi sub ratione universalis, similiter forma et compositum ; et similiter in aliis generibus et in ncgationibus, et privationibus, quidquid potest concipi ut universale, illud non est de se hoc, cum potest sic concipi absque modo concipiendi opposito objecti. Et cum non potest ita concipi est de se haec, ideo in materia est natura et haec proprietas, et similiter in forma, similiter et in composito. Et formalitas naturae non est formalitas, quae est incommunicabilis, nisi denominative, tamen in composito est formalitas, quae est communicabilis ; igitur sex sunt entitates in composito per identitatem unitive.
Dices, Deus posset conservare prius sine posteriori ; igitur posset conservare naturam in existentia sine proprietate indivisibili. Per quid igitur intrinsecum positive esset haec natura alia a natura, quae est nunc sub alia proprietate indivisibili, quia oportet positivum clare intrinsecum distinguens ?
Dico quod prius natura alio est duplex : Unum quod non est res alia, sed formalitas alia, idem tamen identice. Aliud est prius natura, quod utroque modo est aliud a posteriori. Primo modo claudit incompossibilia, conservare prius sine posteriori, quia contradictio est eamdem rem simul manere, et non manere, et tamen illud prius non est de se posterius. Sicut anima sensitiva tua est prius natura, quam sit formalitas intellectiva, et tamen contradictio est tuam sensitivam manere sine intellectiva. Similiter forma specifica albedinis non est res alia a natura coloris, et tamen impossibile est, et impossibile, non obstante quod res, a qua accipitur genus coloris, quae est in albedine, sit alia formalitas, conservetur, et non forma specifica albedinis . Nunc autem proprietas indivisibilis quamquam sit posterius natura quidditate, nunquam tamen est res alia, sed est idem identitate cum forma specifica, quamvis alia formalitas.
Ad primum principale dico, quod non sequitur, quodlibet individuum esse compositum proprie, quia compositio non est proprie nisi ex actu et potentia proprie acceptis, et quod ista proprietas individualis est eadem essentia identitate, ideo ex talibus nunquam proprie fit compositio. Sed si esset res alia, proprie esset actus quidditatis, sicut in divinis sapientia si esset res alia, esset passio rei ; nunc autem identitas tollit omnem compositionem proprie. Si tamen velimus extendere compositionem ad omne illud quod habet sic naturam, quae non est ex se haec, et talem proprietatem, concedo quod in individuis est talis compositio, et tamen talis non est in divinis, quia quodlibet ibi est de se haec ; nec etiam est ibi essentia prius natura proprietate quasi complente rationem individui, et determinante essentiam. Et cum quaeritur, an illa proprietas accipitur a materia, vel a forma, vel composito, dictum est modo quod in quolibet istorum est natura, et talis proprietas ultra materiam et formam contrahens naturam, quae est entitas positiva.
Ad aliud, concedo quod singulare est per se intelligibile, imo maxime intelligibile, quia nunquam beatificabitur intellectus nisi in intellectione singularis, puta essentiae divinae, ut haec. Non tamen sequitur ex hoc, quod sit maxime intelligibile cuicumque intellectui, quia ex debilitate intellectus nostri potest esse defectus. Et cum allegatur Philosophus, dico quod non est ejus intentio quod singulare non sit intelligibile. Sed intellectus noster non intelligit nisi per sensum, et dictum est , quod per sensum non cognoscitur hoc singulare ut hoc, sed solum ut natura, et sic potest intellectus noster intelligere singu-Iare. Unde Philosophus vult quod intellectus noster potest in duo, sensus autem tantum in unum, quia non potest in universale, ut universale, et intellectus potest in singulare, sicut sensus.
Ad aliud, dico quod non sequitur,
singulare ut hoc, est per se intelligibile ; igitur est per se scibile, quia individuum ut. hoc, non habet causam intrinsecam alterius passionis, quam sit passio speciei, et potest tamen intelligi. Ideo ex parte causae est intrinsece, quare non potest passio propria de individuo sciri, ut haec, quia illud contrahens quidditatem non est causa alicujus propriae passionis.
Ad aliud cum dicitur posset definiri, dico secundum Philosophum I. Topicorum, cap. 6. quod definitio exprimit quid est causae speciei solum ; sed individuum exprimit plusquam quidditatem, et ideo ejus non est definitio propria. Hoc videtur ex intentione Philosophi, quia sic videtur loqui de materia pro conditione contrahente quidditatem, ubi assignat individuationem per materiam, ut patet I. de Caelo 5. Metaph. 7. et 10. et nunquam fugit ibi ad quantitatem, quia forma dicitur quidditas secundum Aristotelem 5. Metaph. et secundum Boetium de Trinit. lib. I. cap. 3. ubi dicit quod forma simplex subjectum accidentis esse non potest, et exemplificat, ut humanitas. Ideo apud Aristotelem entitas distincta a quidditate, quam importat illa proprietas, est materialis respectu quidditatis ; similiter loquendo Logice, praedicabile habet rationem formalis, et subjicibile rationem materialis. Ideo formalitas proprie pertinet ad secundam substantiam, materialitas ad primam, et talis materialitas est in quolibet individuo, ideo in nullo ente est quaelibet entitas in eo de se haec, nisi in Deo ; et Deus nullo modo potest habere proprietatem contrahentem naturam, tanquam aliqua materialitas, quae sit extra rationem formae, cum sit actus purus.