Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLXI . Augustinus Audaci excusat occupationes suas, admonens ut vel intendat evolvendis ipsius libris, vel praesens audiat ipsum loquentem.
Domino dilectissimo et in Christo praedicando, nimiumque desiderabili fratri AUDACI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Brevem epistolam tuam, sed plane vehementem flagitatricem prolixae epistolae meae, non invitus, imo etiam laetus accepi. Non quod facile sufficerem aviditati, sed quod gratularer Charitati tuae; quia etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen quod expetis. Et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit; occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae vix recreant, vel cogitantem aliquid, vel ea quae magis urgent et mihi videntur pluribus profutura dictantem, vel reficientem corporis vires nostrae necessarias servituti. Nam verba non desunt, quibus possit multa charta compleri; sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras, ad hoc me idoneum non esse respondeo. Thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem.
2. Oraculum autem legis quomodo sum, de cujus latis atque abditis penetralibus nescio longe plura quam scio, ejusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? Porro sacrator justitiae quis ego, cui me sacratum esse permagnum est? Jamvero quod instauratorem spiritualis gloriae me appellas; da veniam, multum cui loquaris ignoras: ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. Dispensator plane salutis aeternae, cum caeteris innumerabilibus 1077 conservis meis sum. Quod si volens facio, mercedem habeo: si autem invitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per verbum ac Sacramentum, jam hoc est etiam esse participem. Nam si per bonos non dispensaretur, non recte Apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV, 1, 16). Rursus si per malos non dispensaretur, non de quibusdam Dominus diceret: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Multi ergo dispensatores sunt, per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem: sed quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2); et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille qui non fallitur computet, alius est sic, alius autem sic (Id. VII, 7), sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).
3. Itaque, frater charissime atque dulcissime, pascat te Dominus potius sapientiae floribus, et vivi fontis haustibus irriget. Si quid autem per operulam meam religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia et capacem te esse intelligo, et avidum sentio; magis in alia nostra opuscula, quae multis voluminibus comprehenduntur, tibi animus intendendus est, quam per epistolas aliquid sperandum quod tuum desiderium possit explere. Aut certe in praesentia sume quod potero, quam te puto tuam nobis ideo non exhibere, quia non vis: quid enim magnum est, adjuvante Domino, ut homo liber a cujusquam loci munere venias ad nos, sive nobiscum diu futurus, sive peracto saltem pauxillo temporis rediturus?
4. Ecce pene factum est, quod in quinque versuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistolam meam. Quod autem in quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nescio utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri voluisti utrum ego adhuc ista dijudicare meminerim, quae forte jam obliti sunt qui talium aliquando studiosi, postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt.
5. Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex hebraeo non habeo. Nos autem non interpretati sumus, sed codicum latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Ita illud quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus.