Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. (( vers. 9, 10.)) Longe, inquit, fecisti notos meos a 1114 me. Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23) . Quod vero adjungit, Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intelligi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intelligitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia foris erant discipuli ejus, quando ipse intus judicabatur? an potius, non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et idco sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab inopia. Nam quos ejus oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in ejus passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tanquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: «Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus, Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore?» Quid autem his verbis vellet intelligi, evidentius expressit dicens, Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 12-27) . Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater ejus qui in coelis est, ut Petrus diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 17) , videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus , omnia quasi superatus atque impotens perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.