First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA. ENCYCLICA 131
cem totius orbis (1), ipsam donorum Dei esse conciliatricem (2). - Et quoniam munerum divinorum, quibus homo supra naturae ordinem perficitur ad aeterna, fundamentum et caput est fides, ad hanc ideo assequendam salutariterque excolendam iure ex- tollitur arcana quaedam eius actio, quae Auctorem edidit fidei, quaeque ob fidem beata est salutata : Nemo est, o sanctissima, qui Dei cognitione repleatur, nisi per te ; nemo est qui salvetur, nisi per te, o Deipara; nemo, qui donum ex misericordia con- sequatur, nisi per te (3). Neque is nimius certe videbitur qui affirmet, eius maxime ductu auxilioque factum, ut sapientia et instituta evangelica, per asperità tes offensionesque immanes, progressione tam celeri ad universitatem nationum pervaserint, novo ubique iustitiae et pacis ordine inducto. Quod quidem sancti Cyrilli alexandrini animum et orationem permovit, ita Virginem alloquentis: Per te Apostoli salutem gentibus praedi- caret...; per te Crux pretiosa celebratur toto orbe et adora- tur... ; per te fugantur daemones, et homo ipse ad caelum re- vocatur ; per te omnis creatura idolorum errore detenta, con- versa est ad agnitionem veritatis; per te fideles homines ad sanctum baptisma pervenerunt, atque ecclesiae sunt ubivis gentium fundatae (4).- Quin etiam sceptrum orthodoxae fidei, prout idem collauda vit doctor (5), praestitit illa valuitque : quae fuit eius non intermissa cura, ut fides catholica perstaret firma in populis atque integra et fecunda vigeret. Complura in hoc sunt satisque cognita monumenta rerum, miris praeterea modis nonnunquam declarata. Quibus maxime temporibus locisque dolendum fuit, fidem vel socordiâ elanguisse vel peste nefaria errorum esse tentatam, magnae Virginis succurrentis benignitas apparuit praesens. Ipsaque movente, roborante, viri extiterunt sanctitate clari et apostolico spiritu, qui conata retunderent im- proborum, qui animos ad christianae vitae pietatem reducerent et inflammarent. Unus multorum instar Dominicus est Gusma- nus, qui utraque in re elaboravit, marialis Rosarii confisus ope, feliciter. Neque dubium cuiquam erit, quantum redundet in eamdem Dei Genitricem de promeritis venerabilium Ecclesiae
(1) S. Tharasius, or. in praesent. Deip. (2) In offic, graec, VII dec, ©soroxíov post oden IX. (3) S. Germanus constanlinop. or. II in dormit. B. M. V.
(4) ñom. contra Nestorium. (5)16.