PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Neque duas tunicas habeatis. " i
Tunica hic vocatur fovens calorem corporis, et continens spiritus: ne corpora per frigus obvians, aut resolutionem spiritus dissolvantur. Quid autem sit habere duas tunicas jam superius ex- positum est . Non enim dicuntur duae a numero vestimenti, sed a numero usus. Non enim duo usus camisiae, vel duo usus tunicae, secundum quod est tunica: vel duo usus supertunicalis, secundum quod est supertunicale, sunt necessarii. Sed sicut sufficit unus usus camisiationis, ita sufficit unus usus tunicationis, et unus usus togationis, et unus usus palliationis : et alter simul cum illo adhibitus est superfluus : et hoc hic prohibetur, quia hoc superfluae sollicitudini deputatur. I ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Jacob. v, 1, 2 et 3 : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Si autem dicatur, quod tunica est contra defendens ab extrinseco, non est contradicendum: sed tamen etiam hoc est verum, quod continet digerens intrinsecum, et continet spiritum qui est vehiculum virtutum.
Istis autem ordinatis, ordinat id necessarium quod repellit impugnans extrinsecus, quod est hospitium.
Hic autem ordo est secundum duo, scilicet, secundum recipientes, et secundum non recipientes.
Quantum autem ad recipientes tangit duo, scilicet, quod remanendum est in domo una, et quod inde non est exeundum ad hospitii jura alibi quaerenda.
De prima parte dicit:
" Et in quamcumque domum intraveritis, "
Praemissa tamen diligenti inquisitione de hospitis dignitate, quam innuit Matthaeus, x, 11, quod postquam dignus hospi- talitate hospes inventus est, in illius domo manendum est. Est autem dignus, ut dicit Beda, qui sibi potius reputat beneficium impendi suscipiendo hospites, quam impendere. Talis fuit Abraham, Genes. XVIII, 3 et seq.: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Talis etiam fuit Lot, Genes. XIX, 2: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. In talem ergo domum intrantes, suscipiuntur charitative praedicatores, ut non sine causa exirent. Unde dicit:
" Ibi manete. "
Et additur, Luc. x, 7: Edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. I ad Corinth. IX, 14 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Tunc enim non erant Ecclesiae ad quas turbae verbum audientes confluerent, sed ad domos fidelium confluxerunt ut audirent verbum : quae al++oties a primitivae Ecclesiae Episcopis in Ecclesias sunt ordinatae: sicut in multis Sanctorum legitur gestis. Et haec est causa dicti istius.