MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad hoc dicitur, quod hic annuntiatur beatae Virgini plenitudo gratiae, quae est origo et medium omnis gratiae, et etiam causa in humanum genus transferendae, et secundum statum viae et patriae. Unde, Eccli. XXIV, 24 et seq. : Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, etc. Item, quoniam omnium bonorum mater est, etc. initium igitur beatitudinis significatur per gratiam, consummatio per gloriam. Cum igitur annuntiatur initium beatitudinis, potius ponitur gratia quam gloria.
item, Spiritus sanctus proprie nominat gratiam spiritualem : gratia est quoddam commune ad gratiam corporalem et spiritualem. Unde cum ista plenitudo, sicut patebit inferius, contineat gratias spirituales et corporales, plus dicitur per gratia plena, quam per Spiritu sancto plena.