QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat tres modos relativorum, de quibus vide ipsum in text. 20. hic. Primus fundatur super unitate vel quantitate. Secundus in actione et passione, vel potius super potentia. Tertius in ratione mensurae. Reliqua omnia ad hos modo aliquo modo reducuntur, ut relatio diversitatis, distantiae, etc. Vide eum 1. d. 3. q. 5. De conclusione 2. quod relatio una est unius termini, vide supra q. 7. Schol. 3. De concl. 13. quod relatio terminatur ad absolutum, docet id 1. d. 26. num. 43. et d. 30. q. 2. num. 8. et d. 45. num. 3. De concl. 15. quomodo relationi reali creaturae ad Deum non respondeat alia realis in Deo, vide ipsum 1. d. 30. De concl. 16. quod relativum potest esse prius correlativo quinto modo prioris, non tamen secundo modo, exemplum de causa et causato. Nota quod quintus modus est in causando, secundus in subsistendi consequentia.Vide eum in Praedicam, q.43. De concl. 18.relationes oppositae accidentale, ut moventis et moti, possunt esse in eadem natura et supposito etiam limitato ; causae et causati neutro modo possunt esse simul, sed producentis, et producti possunt esse et sunt in eadem natura infinita, sed non in eodem supposito Scot. 1. d. 3. q. 7. ad argum. Gollredi num.29. De concl. 19. ideo fundamentum in divinis non refertur, quia non distinguitur a termino, qua ratione terminus formalis, ibi non refertur realiter ad producens, sed tantum terminus totalis ; secus est in creatis,quia uterque terminus differt realiter a producente, ut docet Doctor 1. d. 5. q. 1. g. Ad rationem num. 9. vide ipsum d. 26. num. 41.
Quomodo sumuntur tres modi, quos ponit Aristoteles. Respondeo, omnis relatio termini et terminati pertinet ad tertium mo dum. Primo enim refertur terminus sicut objectum est terminus actus, vel habitus, vel potentiae. Secundo omnis terminus etiam quantorum et motus. Ad secundum modum pertinet omnis relatio causae et effectus maxime efficientis et materiae. Ad primum, omnis relatio totius cujuscumque et partis, et universaliter magis et minus. Sed contra, ubi sunt relatio diversitatis, distantiae, omnes species eorum, differentia et oppositio, etc. prius et posterius, signum et signatum, mensura non per replicationem cujus est pars, sed exterior ut locus respectu corporis? Similiter quomodo finis, inquantum hujus, vel forma fundatur super actionem et passionem? efficiens etiam si efficit actionem, et materia si recipit passionem, potentia et actus non sunt aliquod dictorum.
Potest ergo concedi, quod non ponit omnes modos relativorum, sed manifestos per quos possuntintelligi alii, propter aliquam assimilationem ad illos. Quomodo in tertio modo non est mutua relatio ? Respondeo potest intelligi aut quia fundamentum ex una parte essentialiter ad suam perfectionem dependet ad aliud, et non e converso: aut quia unum quandocumque est, aliud est, et non e converso, et ita relatio in ipso semper est actualis, quia ad terminum jam existentem, sine illo potest esse habitualis, et ita non mutua ; quod si illa est in aliquo actuali, et ista, sed mutua, quia illa actualis in ente in actu, illa habitualis in ente in potentia.
Nota quod agens in secundo modo communiter sumitur ad producens et ad transmutans, et producens et productum inter se primo dicuntur, sed non ad aliud tertium per se, sed mutans et mutatum, licet dicantur mutuo, primo tamen per se dicuntur ambo ad aliud, secundum quod est mutatio, ita quod abstrahe ab istis primis relatis, commune, scilicet mutationem in communi, et dicitur primo ad illud secundum quod? et secundum quem modum? non primo, nec secundo: ergo tertio: ergo non mutuo.
Relatio non prius natura est in quam ad, quia tunc potest intelligi absolutum, nec e contra, quia tunc posset intelligi non accidens; ergo simul est in et ad. Prima probatio non valet, si est conceptus indifferens ad absolutum et ad aliud. Secunda non valet, si est conceptus communis substantiae et accidenti.
In quo et ad quod diversa sunt, quia relativi esse est ad aliud se habere. Hoc verum est in relationibus fundatis super multitudinem, non super unitatem, nisi ad aliud, id est correlativum. Relativum et correlativum sunt opposita, quia unum genus oppositionis est relativa oppositio. De relativis secundum multitudinem, et pro illis pro quibus referuntur, non in communi, vel comparata ad idem. Nota, quando dicitur in quo et ad quod, intelligitur de illis quae recipiunt relationes, non de compositis ex ipsis et relatione, sed de compositis intelligitur quando dicitur relativum et correlativum.
Una relatio est ad unum terminum tantum primo, ad diversa per se, per quorum per se destructionem destruitur primo, non e converso, alioquin simul esset et non esset, si est mutua.
Relatio potest terminari ad absolutum, quod videtur, quia dependentia est ad independens; et quia sicut illud in quo est, prius est relatione, ex septima, ita illud ad quod, non valet de correlativis, cum illa sint simul natura, ex proxima, et sic potest salvari Aristoteles de scibili et scientia.
Tunc nunquam per se dicitur ad correlativum, inquantum relativum: tunc nunquam relativum, et illud ad quod simul natura, sed ad quod prius relativo inquantum relativum, quia ad illud dependet, non e contrario, et sine quo non est aliud, sed e converso.
Nulla per se mutua relativa, nec ad convertentiam, non mutuo definientur, nec ex invicem cognoscentur, aut relatio terminatur tantum ad relativum per se, inquantum relativum et e converso, ad informatum forma relationis, et possunt salvari dicta Aristotelis opposita conclusionibus immediate prius illatis.
Nunquam in uno extremo est relatio realis, et in alio rationis, quia impossibile est rem et ens rationis simul esse natura, tunc enim res dependeret ad intellectum, quia a correlativo. Contra Dei ad creaturas.
Respondeo, nisi res realiter relata dependeat ex consideratione intellectus, ex qua dicuntur illae relationes rationis, et ita omnis relatio talis Dei ad creaturas, tantum dependet ex consideratione intellectus divini, sicut ideae ponuntur esse in Deo, vel ex actu voluntatis, ut creaturae creator, sed nulla relatio, nec rationis est nova in Deo. Probatur aliter, quia illae in Deo sunt priores istis in creaturis, 9. q. 1. non esset ita si ab intellectu creato dependerent, cum iste non consideret illas, nisi ex relationibus realibus in creaturis. Confirmatur, quia Augustinus vocat illas novas appellationes.
Relativum potest esse prius correlativo quinto modo Prioris in Praedicamentis, sed non secundo modo.
Relatio est per se, et primo intelligibilis, licet non sine aliis cointellectis, quia est ens, si commune primo refertur ad commune, licet pro singularibus, vel singularia primo: si primum, nunquam in dictis secundum unum est relatio ad aliud, ut primum correlativum, sed pro alio: si secundum, semper est ad aliud, nisi in identitate, vel illa est relatio rationis, quaere 6. et 8. c Respondeo referri per se primo convenit, convenit scilicet concreto in genere relationis, sed per accidens, vel per se, secundo modo convenit singulari alterius generis, in quo est relatio. Contra, relatio quandoque est propria passio, illa primo inest speciei, per accidens individuo.
Relationes oppositae possunt fundari in eodem limitato: actio et passio in motu, voluntas movet se.
Fundamentum illimitatum relationum oppositarum eis non refertur, quia non distinguitur: ideo essentia divina non refertur, sed supposita. Aliter Deus refertur per accidens sicut homo, Deitas nullo modo, sicut nec humanitas, pater per se primo modo. Contra, ergo Deus distinguitur. Respondeo, non sequitur de illimitato in quo, sed de limitato in quo, vel de relativo.
Limitatum imperfectum, mutabile, dependens, naturaliter ordinatum, realiter relatum; ordo inter prima tria patet, quartum exponitur, quantum ad expectare aliquid extra se, ut in ipso fundetur relatio. Ordinatur enim ut quoquo modo perficiatur ab illo, ad quod dependet, quia perfectius habetur albedo in duobus quam in uno. Contra, ergo albissimum non esset simile albissimo, dato quod duo essent. Item, quomoilo album dissimile nigro ? Item creatum non agit inquantum imperfectum, sed inquantum perfectum et in actu, et tamen inquantum agit, realiter refertur. Item, si A, inquantum imperfectum dependet a B, ut a quo perficiatur: ergo B est perfectum inquantum A dicitur ad ipsum, et ita B, inquantum perfectum dicetur ad A, quod est propositum, vel non dicetur ad A, inquantum A dicetur ad ipsum. Item, intelliger Deum sub ratione intelligibilis, est imperfecte intelligere, quia intelligibile est in dependentia, inquantum intelligibile, quia est ad aliud: sicut enim relatio realis, quia est ad aliud, dependentiam importat in fundamento, inquantum fundamentum hoc est in re in se, sic relatio rationis in fundamento suo. Item,
Deus prius naturaliter intelligit primum ens, quam intelligit se esse primum ens: ergo illa relatio realis primitas. Item, relatio intelligibilis praecedit actum intellectionis. Item, sicut formaliter esse productivum necessario est perfectionis in patre, sic causativum necessario in Deo, quia largitas perfecta non dependentia. Sed quare requiritur necessaria causalitas ad relationem realem, cum voluntas causat; vel determinatio, sive limitatio ad causatum, cum voluntas illimitata ad actum: vel actus, qui est accidens, cum effectus aeque distinguatur a causa, sive actus quo producitur, sit idem causae, vel aliud ? Respon leo, quia relatio non fundatur immediate super substantiam.