Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLXII . Augustinus Ecdiciae, quae nesciente viro suo, bona sua in eleemosynam distribuerat, et vidualem habitum induerat, correctionem adhibet quam acerrimam, injungens ut super his faciat satis viro suo.
Dominae religiosissimae filiae ECDICIAE , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Lectis litteris Reverentiae tuae, et earum perlatore 1078 interrogato quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo jam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterit ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam Deo, jamque actu ipso moribusque susceptam, reverteretur ad conjugis carnem; quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur, iratus tibi, perniciosus sibi, tanquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat? Hoc autem tantum mali accidit, dum tu ejus animum non qua debuisti moderatione tractasti: quia etsi carnali consortio jam ex consensu vobis non miscebamini, in caeteris tamen rebus conjugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti; praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi. Et utique si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum Domino lucrareris, sicut Apostoli monuerunt.
2. Omitto enim quod ipsam continentiam, illo nondum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum, quod superat pudicitiam conjugalem, tuae voluntati voluntas quoque ejus accederet; nisi forte non legeras nec audieras, vel non attenderas Apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII, 1-17). Secundum haec verba apostolica, etiamsi se ipse continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret: quanto magis te, quam magis subjectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica tentatione traheretur, in reddendo hujusmodi debito voluntati ejus obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret Deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus?
3. Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda conjugalia debita consentire, ad eadem continentiae pacta ipse consensit, et tecum continentissime diu vixit, suoque consensu a peccato illo quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit. Non ergo jam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri. Quod enim Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis: a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera. Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. Nam si nunquam tenuisses ejus assensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed 1079 post quantumlibet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem, nisi quod ait Apostolus, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: de qua potestate sic tibi jam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet.
4. Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et obedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; imo vero tanto sanctius inter vos conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo auro vel argento vel quacumque pecunia, aut rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio ejus facere debuisti, ne scandalizares hominem qui Deo tecum majora voverat, et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, continenter abstinuerat.
5. Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus ille innexuerat, contemptus abrumperet, et iratus tibi non parceret sibi. Sicut enim mihi retulit perlator epistolae tuae, cum cognovisset quod omnia vel pene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tanquam pauperibus eroganda donaveris; tunc ille detestans eos tecum, et non Dei servos, sed domus alienae penetratores, et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abjecit. Infirmus enim erat, et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus, sed dilectione portandus: quia etiamsi ad ipsas eleemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed exspectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi, multoque ordinatius et honestius ambo faceretis; nec blasphemarentur servi Dei, si tamen hoc fuerunt, qui marito absente atque nesciente, ab ignota muliere et ab aliena uxore tanta sumpserunt; et laudaretur Deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur, non solum summa castitas, verum etiam gloriosa paupertas.
6. Nunc autem inconsiderata festinatione attende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam, sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam, nec homini prae ira turbatum oculum habenti, contra Dei fortasse famulos facile consentiam; numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus eleemosynis refecisti, quantum malum est, quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cujusquam tibi temporalis salus charior esse debuerat, quam hujus aeterna? Nonne si ampliorem misericordiam cogitans, ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores tibi Deus eleemosynas imputaret? Proinde si recolis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate serviret; intellige per illas eleemosynas tuas, 1080 quibus cor ejus eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae coelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo, tanquam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti?
7. Neque hoc ita dicimus, ut si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum, alia necessariarum in societate aliqua personarum; alia fidelis, alia infidelis; alia parentum erga filios, alia filiorum erga parentes: alia postremo ea, quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem conjugatam non licet dicere, Facio quod volo de meo; cum et ipsa non sit sua, sed capitis sui, hoc est viri sui (Eph. V, 23). Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae quae in Deum sperabant, ornabant se, subjectae suis viris: sicut Sara obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans, cujus, inquit, factae estis filiae (I Petr. III, 5, 6); cum ad Christianas, non ad Judaeas feminas loqueretur.
8. Quid autem mirum si pater communem filium nolebat hujus vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset; utrum monachi professionem, an ecclesiasticum ministerium, an conjugalis necessitudinis vinculum? Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, cum beatus Apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Cum vero de faciendis ipsis eleemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio sit, vobis autem angustia (II Cor. VIII, 13). Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in coelo, quid ad vitae hujus sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis, si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter, ejusdemque auctoritatem tanquam tui capitis sequereris obedienter; ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur nihil habens de vobis dicere pravi.
9. Porro si de faciendis eleemosynis et in pauperes impendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt Domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes, ejusdemque non spernere voluntatem; quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter ejus arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum? Scriptum est quidem, mulieres esse debere in habitu ornato; aurique circumpositio, et intortio crinium, et caetera hujusmodi quae vel ad inanem pompam vel 1081 ad illecebram formae adhiberi solent , merito reprehensa sunt (I Tim. II, 9). Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus conjugatis salva religionis observantia convenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente jactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam nigellis vestibus repugnare? Quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque praesumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres Deo, quod conjuge tuo nondum defuncto, non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.
10. Neque enim et ille, qui tecum jam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi conjugale non viduale voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum: quo etsi aliqua dura conditione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres, Esther illa regina Deum timens, Deum colens, Deo subdita, marito regi alienigenae non eumdem secum colenti Deum, tamen subjecta serviebat; quae cum in extremo periculo, non suo tantum, sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus Dei, Domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit, ita sibi esse ornatum regium, sicut pannum menstrualem (Esther XIV, 16); et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum, et deorum alienorum falsorumque cultorem. Tu autem si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret, nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem, et verum Deum tecum colentem, sed etiam continentem; qui procul dubio propositi vestri non immemor, etsi ad conjugalia te cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret.
11. Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inorditate et incaute agente, viri tui factum dolerem. De cujus reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te Deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrymas tanquam vulnerati sanguinem cordis. Et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum peccasti, quod praeter 1082 ejus consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te poeniteat tribuisse pauperibus, sed eum tui boni operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de caetero in adjutorio Domini, si et illum suae turpitudinis poenituerit, et continentiam quam deseruit repetiverit, te illi, sicut decet, in omnibus servituram; ne forte, ut ait Apostolus, det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepistis, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit, et jure poposcerit: ac per hoc ut secundum tuam voluntatem in Dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria est illi etiam vestra concordia.