LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De palma et ejus proprietatibus.
Palma arbor est multa haberis singularia inter omnes plantas. Quorum unum est, quod ex uno singulari nucleo VIX umquam palma crescens convalescit, sed potius ex multis simul positis : et hoc ideo est, quia plantula quae ex uno oritur, adeo debilis est, quod truncum qui arborem portare possit,facere non potest: multae autem plantae simul exortae, et propter compressionem sibi invicem continuatae, perficiunt truncum arboris illius.
Adhuc autem, sicut superius docuimus, nuclei et semina plantarum in diversis locis corporum suorum habent virtutem formativam et pullulativam : quaedam in circuitu, et quaedam in imo, et quaedam in medio, sicut superius satis dictum est. Nucleus autem palmae qui os dactulorum suorum vocatur, virtutem generandi et pullulandi habet quasi a dorso suo : et ibi est foramen strictum et aliquantulum longum, quod per germen suum egreditur : et est optima plantatio ejus, quod haec ossa in sacco lineo in sabulo ponuntur : et quantum fieri potest, foramen unius foramini alterius applicetur ut planta unius fortiter penetret plantam alterius : tunc vires multarum conjunctae perfectiorem faciunt arborem. Palma enim unius virtutis non perficit, tum propter sexum qui in ea est distinctior quam in aliis plantis, tum etiam propter ligni debilitatem, quod totum est sicut sit ex spatulis compositum, et est rarum valde, habens enim stapulas in quas segregantur in fine rami ejus, qui sunt sicut gladioli folia, et ex quibus quando inciditur, videtur etiam substantia ligni ipsius composita esse. Sexum autem habet magis omnibus aliis plantis distinctum : quoniam palma masculus non facit umquam aliquem fructum. Sed plantatus masculus juxta foeminam inclinat se ad eam, ita quod tangunt se rami maris et foeminae, et comprimit bifurcatio ramorum foeminae ramos maris : et tunc erectae palmae recedunt a se invicem : et tunc foemina quidem concipit non substantiam aliquam emissam a masculo, sed virtutem ipsius. Similiter autem et opera rusticorum hoc ostendunt, quando cum longe ab invicem sunt plantatae masculus et foemina, abstrahunt ramos masculae et ponunt super foeminam, et illa in furcis suis comprimit eos, et concipit ex eis. Cum autem stat foemina fructu onusta, per ventum qui spiritum et humorem masculae palmae fert super fructus foeminae, citius maturantur fructus foeminae plantae. Non autem est arbitrandum, quod ista impraegnatione et maturatione foemina indigeat quando ex pluribus plantata convalescit : quia tunc proles masculos in virtute et substantia habet in se. Nucleus autem palmae est intra substantiam carnosam, quae vocatur dactylus, eo quod habet figuram digiti. Digitus enim Graece AdminBookmark vocatur : et haec ca-
ro boni nutrimenti est hominibus et animalibus, sed non est in ea aliquid germinis palmae, nisi quod in humido ejus maturatur germen suum, sicut et nuclei primorum maturantur et nuclei malorum et pyrorum in humiditatibus carnium suarum. In carne autem ejus siliqua est, id quod vocatur os dactyli, habens porum apertum et longum in dorso suo, et in ventre suo habet divisionem longam per totum corpus suum descendentem, sicut est in grano tritici, in qua divisione continetur farina sua quae est materia germinis ejus. Est autem immixta ossi, quod cum inciditur os, non invenitur nucleus in ipso : propter quod et ipsa ossis sui substantia humidior et mollior est testis ossium aliarum plantarum, et quasi media inter substantiam nuclei et substantiam testae, sicut cartilago media est inter substantiam carnis et substantiam ossis in animalibus, vel ad substantiam unguium in eis, et sicut est etiam substantia rostri vel unguium in avibus, quae cum in humido aqueo in terra accipit mollificationem, efficitur mollis : et ex ipsa sugit germen palmae primam substantiam pullulationis suae.
Adhuc autem fructus dactylorum non per coctilidones dependent a ramis ejus, sed potius habent sedes quasdam, in quibus immediate super ramos consistunt : et quod mirabile videtur, in una siliqua profert fructus suos et famulos, in quibus fructus sui consistunt, quae siliqua non in superiori parte aperitur, sicut fit in siliqua rosae et filii et aliorum multorum Horum, sed aperiuntur inferius ex parte rami, et cadunt postquam exierunt dactyli et ramus super quo sunt dactyli eo modo quo aperitur siliqua papaveris et porri et etiam vitis, licet hoc non percipiatur propter parvitatem siliquae vitis.
Sunt autem in universo sex substantiae in dactylo. Quarum una est cortex ipsius exterior rufus. Secunda aatem est caro dactyli. Tertia est tela alba adhaerens carni dactyli in concavo suo. Quarta autem est tela alba quae adhaeret ossi dactyli in convexo sui. Quinta est substantia ossis de qua dictum est. Sexta est substantia germinis, quae est interius immixta ossi dactyli, et sugit germen ex osse per porum ossis : os autem sugit de carne dactyli per duas telas quae sunt circa os ipsum.
Amplius autem rami parvi interiores capsae quibus insunt dactyli, sex sunt laterum fere semper, et tota substantia ra-
morum est angulosa : sicut enim diximus, in capsa simul profert ramulos et dactylos in famulis illis : et sunt rami interiores capsis illis quam dactyli : quoniam sunt fundamenta dactylorum, et exagoni sunt, ideo quia omne rotundum aequaliter compressum a circumstantibus aliis rotundis, efficitur exagonum. Circulus enim unus aequalibus sibi circulis contingi non potest, nisi in sex punctis, sicut est videre in casulis apum, quae omnes sunt exagonae propter circumstantes casas se comprimentes. Diximus enim quod substantia palmae divisa est multum, et potius partes ligni videntur esse conglutinatae quam continuae : et ex hoc contingit quod angulosi egrediuntur rami ejus.
Si quis autem objiciat, quod motus localis solius est animalis, et non plantae : et ideo non est verum quod dictum est, quod masculus palma et foemina incurventur ad invicem in conceptu, et ad situs et ad figuras suas redeant post conceptum, nec constringat bifurcatio ramorum foeminae ramos masculae sibi incumbentes : videat miraculum hoc in virgis corili. Si enim parvula virga corili in duo recta dividitur per longum, et partes ab invicem separentur, movebuntur ad invicem, et se conjungent, non quidem per incantationem, sed absque omni incantatione per naturam qua utrumque attrahit alterum per spiritum qui. egreditur ab utroque.
Habet autem palma lignum (sicut dictum est) valde rarum, et quod ex asseribus compositum, et in asseres in extremitate divisum, et non ex circularibus tunicis crescens : et ideo etiam est angulorum, et dilatatur in ramis palma et in spatulis suis valde : habens folia in ramis suis ex quibus quasi se vestit duplicibus complicans domesticum folii versus lignum rami ad intus arboris, et silvestre folii vertit ad extra. In supremo autem cacumine habet capsam, in qua est substantia mollis, quae multum accedit ad substantiam dactyli, quae a quibusdam.
vocatur caseus palmae, quae cum absciditur, palma arescit.
Adhuc autem palma in climate calido ante hyemem maturat fructum suum, sed in frigido quod est sicut quintum et sextum, non maturat nisi post hyemem quando fructus in ea steterit principium veris aut aestatis sequentis anni : et tunc primum efficitur maturum. Circa sextum autem clima pullulat palma, sed non convalescit propter frigus hyemis.
Est autem (ut dicit Avicenna) id quod vocatur bdellium gumma palmae silvestris, et hoc est resolutivum valde et dissolvit apostemata. Folium autem palmae hoc habet, quod numquam fluit e palma, neque sensibiliter, neque insensibiliter. Pinus enim et laurus et hujusmodi arbores habent insensibilem fluxum foliorum, et aliae multae sensibilem : sed sola palma numquam emittit folia a se fluentia : propter quod victoribus et regibus palma datur ab his qui poemata scribunt.