CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnationes D. Bonav. et D. Thom. contra Avicennam rejicit, ut parum efficaces, concludens primum bonum seu Deus, esse objectum fruitionis ordinatae.
Alii arguunt (a) contra istam opinionem, quia anima rmago Dei est; ergo est capax ejus, secundum Augustinum 14. de Trin. cap. 8. Eo (inquit) imago ejus est, quo ejus capax est, ejusque particeps esse potest. Ex hoc sic, quidquid est capax Dei, per nihil minus Deo satiatur: ergo, etc.
Sed ista ratio non procedit contra Philosophum, quia praemissa assumpta de imagine, est tantum credita, non naturali ratione cognita. Ratio enim imaginis quam nos concipimus, fundatur inanima in respectu ad Deum ut est trinus, et ideo non cognoscitur naturaliter, quia nec extremum ad quod est, cognoscitur a nobis naturaliter.
Alii arguunt (b) contra rationem ejus, quia anima immediate creatur a Deo: igitur in Deo immediate quietatur.
Sed hujus rationis antecedens est tantum creditum et negaretur ab eo, quia ipse ponit eam immediate creari ab ultima Intelligentia et infima.
Similiter consequentia haec non valet, sicut nec etiam similis consequentia facta pro opinione Avicennae. Accidit enim quod conjungantur in eodem ratio primi effectivi et ratio finis. Nec quietat inquantum principium effectivum, sed inquantum objectum perfectissimum, alioquin anima sensitiva nostra quae creatur a Deo (secundum unam opinionem) non posset perfecte quietari, nisi in Deo.
In proposito igitur idem est efficiens et finis, quia in efficiente est plenitudo perfectionis objecti, non autem in ratione efficientis ut efficiens est, includitur ratio finis vel quietativi.
Teneo igitur quantum ad hunc articulum hanc conclusionem, quod fruitio ordinata habet tantum ultimum finem pro objecto, quia sicut tantum assentiendum est per intellectum primo vero propter se, ita tantum assentiendum est primo bono per voluntatem propter se.