In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum parvulus in ventre matris baptizari possit ?
Alens. 4. part. quaest. 17. m. 2. D. Bonavent. d. 6. p. 2. art. I. quaest, 1. Richard. ibi art. 2. quaest. 1. D. Thom. quaest. 1. art. 1. quaestiuncula 1. et 3. part. quaest. 68. art. 11. Suarez ibi d. 27. sect.3. qui omnes cum Doct. et communi negant. Sed Cajet. ibi temere ait parvulum in utero, per Baptismun in voto, salvari.
Ad tertium sic proceditur, et arguitur quod parvulus in utero possit baptizari, quia donum Dei perfectius est, quam peccatum Adae, ut patet Rom. 5. parvulus autem in utero matris potest infici peccato Adae; ergo potest perfici dono Dei, et sic recipere Sacramentum perfectius.
Item, parvulus in utero potest liberari a servitute temporali. Patet ex manumissione matris ; ergo, etc. potest ergo ibi baptizari.
Item Rom. 11. cap. Si radix sancta et rami. Mater sancta comparatur arbori; ramus autem dicitur proles in utero; ergo, etc.
Contra, 1. Cor. 15. Non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale; ergo prius oportet nasci carnaliter, quam spiritualiter renasci. Item, ut vult Isidorus : Qui natus secundum Adam non est, renasci per Baptismum non potest.