QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat secunda conclusione quo sensu correlativa sint simul natura, de quo vide eum 1. d. 28. q. 4. de concl. 24. quomodo relatio non est id, quo agens agit, patitur, vel quo potens est ad haec, vel ad movendum ut objectum, vide eum 3. d. 15. g. Aliter potest, num. 8. et 1. d. 7. num. 8. optime explicat quomodo objectum differt ab agente etpatiente,dato quod agat, quia ut objectum, est terminus circa quem potentia versatur. Disputat num. 15. contra simultatem relativorum secandi modi, et optime explicat quomodo sunt simul.
Correlativa simul sunt, aut intelligitur quantum ad actum essendi, et sunt multae instantiae, prius et posterius, etc. aut inquantum . correlativa, sic quandocumque una relatio alicui sive existenti actu, sive non, inest, relatio correspondens inest alteri; sicut quandocumque paternitas inest alicui, filiatio inest alicui existenti, sic tamen subjectum semper est, sicut requiritur ipsum esse ad hoc, ut fundet talem relationem, sicut aliquando fuit in generari.
Correlativa si sint simul natura, quandocumque una relatio non requirit necessario subjectum actu ens, in quo fundetur, nec alia; sed si sit actu, hoc accidit, generabile actu est in ente in potentia, accidit quod generativum fundetur in ente in actu, actu enim posset esse generativum, licet actu non esset.
Secundum 18. et 19. possunt omnes relationes in Deo poni reales, sicut correspondentes in creaturis et aeternae, et nova denominatio tunc, quando subjectum vel terminus fit de novo in actu. Contra ista, ita posset poni qualitas eadem ante generationem, sicut relatio, quia subjecto potentiali inerat. Item, quando uniformiter informat, quare non uniformiter denominat? Item, tunc nihil est illud 5. Trin. relatio ideo accidens in creaturis, quia cum aliqua transmutatione advenit, nulla enim advenit, sed quaelibet aeterna, et fundamentum ejus inquantum fundamentum.
Relatio non est quo agens agit, nec quo habens potentiam est potens, nec quo receptivum recipit, nec quo objectum est objectum. Primum probatur, quia actio est aliquid perfectius relatione, vel saltem terminus actionis, si quis actus est primus, semper est perfectior actu secundo. Ex hoc sequitur secundum, quia eodem est potens agere quo agit. Tertium probatur, quia absolutum receptivum immediate perficitur absoluto recepto ; si relatio esset quo, tunc compositum ex absoluto et relatione esset immediatum receptivum. Similiter etiam potest probari primum. Quartum sequitur ex primo et tertio, quia objectum vel est activum vel passivum. Sed hoc non valet: tum, quia relatio objecti, etiam ubi est activum, alia est a relatione activi; tum, quia divisio non valet, objectum enim voluntatis et cujuscumque potentiae activae, non factivae, nec est activum, nec passivum, quia passio in extrinseco tantum correspondet factioni.
Ideo probatur aliter, relatio objecti ad potentiam est relatio rationis, illa non praesupponitur actui rationis,ideo nonpotest esse formalis ratio objecti intellectus, quia formalis ratio objecti praecedit actum ; nec etiam actus potentiae breviter, nisi fingatur de voluntate, quia omnes aliae habent actus suos, non praesuppositoactu intellectus. De voluntate etiam nihil valet; tum, quia tendit in rem ut in se est ; tum, quia primam apprehensionem objecti potest concomitari volitio si adest, tunc nulla relatio rationis causatur. Primum assumptum scilicet quod relatio objecti ad potentiam est relatio rationis, hoc falsum esse videtur, tam ex conclusione secunda pertractata, quam ex 15. nec Aristoteles dicit hoc in littera. Notandum, quod de 4. conclusionibus propositis nunc ultimo tres primae pertinent ad secundum modum relativorum , quarta ad tertium.
Pro quarta conclusione nota quod licet objectum quandoque sit activum, quandoque passivum , tamen non est eadem relatio objecti, vel activi, sed duae sunt relationes fundatae in eodem absoluto. Quando enim objectum quoad existentiam realem corrumpitur, cessat agere in potentiam, non tamen desinit esse objectum, quia similiter intelligitur et amatur, quod non est et quod est; quando agit etiam vel patitur, adhuc non inquantum agit, vel patitur in potentiam, sed inquantum est terminus actionis potentiae est objectum: terminus, inquam,non productus, quia ille est effectus producentis, sedterminusin quem transit, sicut in objecto potentiae factivae, sed nec est illa relatio tertii, sed secundi activi ad passivum: ergo terminus non in quem, sed circa quem est actio manens in agente, est objectum potentiae ut intelligibile, vel habitus ut scibile est relativum tertii modi. Ex hoc sequitur quod objecta potentiarum passivarum non referuntur tertio modo, sed secundo, tantum enim agunt in potentias passivas, et non terminant ipsas: nec secundum substantiam ipsarum, patet, nec secundum passionem, quia si quis est terminus passionum, manet in patiente, nec objectum passivae potentiae refertur tertio modo, neque scilicet terminus productus, nec in quem agit, ut praedictum est. De istis relationibus tertii modi dicit Philosophus quod non sunt mutuae, sed non dicit quin sint per se, nec dicit eas esse relationes rationis. De primo et secunde nota. De tertio probatur quod visibile non est relatio rationis: tum.
quia necessario concomitatur potentiam visivam, vel praecedit, quia perempto, etc. relatio rationis non est prior, nec simul cum re vera. Tum, quia 2. de Anima, t. c. 66. vult Philosophus quod haec est per se secundo modo, color est visibilis. Impossibile est rem rationis de re extra animam praedicari per se. Unde probatio quartae conclusionis de objecto scilicet per medium de relatione rationis, non valet.
Omnia haec membra improbantur ex hoc, quod super actionem et passionem in actu et potentia, fundatur relatio ; ergo est posterior naturaliter. Item, specialiter de secundo et tertio, si potentia illa corrumpatur, quando agit, vel quando recipit. Item, termini relationis simul sunt natura, vel non posteriores natura ipsis relationibus: actio et receptio sunt termini potentiae activae et receptivae, sed actio vel recipere non praecedunt naturaliter se: ergo nec potentia ad ipsa. Quantum ergo ad secundum modum dicitur sic: quod natura absoluta, sive activa, sive passiva, prius naturaliter ordinatur ad agendum vel recipiendum, quam agat vel patiatur, et hic est relatio determinans ad agendum vel patiendum, non est tamen principium elicitivum, nec receptivum, sed ordo fundatus in principio elicitivo et receptivo, sicut probatur de elicitivo principio, quod dicit esse perfectius, et de receptivo quod immediate, et de utroque quod manet cum actione et receptione. Restat ergo respondere ad duo argumenta, videlicet quomodo relatio fundatur super actionem et passionem in potentia, cum praecedat actionem, et quomodo illa relatio est, quando terminus suus non est. Ad primum concedatur, quod super actionem et passionem in potentia fundantur relationes potentiales. Et hoc probatur , quia relationes actuales fundantur super actionem et passionem in actu, et relationes potentiales sunt ejusdem speciei cum actualibus: ergo habent idem fundamentum specie. Sed relatio potentiae quae est in actu, fundatur super naturam absolutam, quae est principium agendi : vide Simplicium in principio capituli de Ad aliquid super praedicamenta. Ad aliud dicitur, quod terminus relationis potentiae est actio in potentia, et ita simul est in potentia.
Contra hanc viam, non minus est principium activum quod semper habet actionem suam coaevam sibi, quam quod aliquando praecedit actionem suam, et tamen primum non ordinatur aliqua relatione potentiae ad agendum, quia potentia non manet cum actione : ergo illa potentia non est prior naturaliter in activo vel receptivo, quam agat vel recipiat, sed etiam prior tempore: et hoc si accidit activum vel receptivum, prius tempore esse quam agat vel recipiat, ex hoc sequitur quod non sit necessaria, ut determinans, tum, quia agens, cui coaeva est actio, determinate agit:tum, quia magis esset necessaria, quando actu agit quam antequam egit, tunc enim maxime est determinatum ad actionem, quando actu agit, potentia autem non manet cum actu. Item, relatio ex determinatione termini magis determinatur quam e contra, saltem prior est determinatio termini, actio autem est terminus hujus potentiae ; quia ergo ad hanc actionem, ideo est haec potentia in agente, non e converso. Contra responsionem ad primum : potentia illa per te est prior naturaliter actione in actu, ut in actu, et est fundamentum relationis actualis ; igitur relatio illa prior est fundamento relationis actualis fundatae super actionem in actu ; sed non est prior fundamento relationis potentialis fundatae super actum in potentia, quia non prius est potentia in isto ad agendum, quam sit actio in potentia; ergo relatio actualis et potentialis non habent fundamentum ejusdem speciei, contra illud quod est supra, et hoc probatur, etc. Contra primam responsionem ad secundum : si actio in potentia est terminus relationis potentiae, quaero in potentia ad quid, quia illa potentia est relatio, sit ad A aut ad A in actu, et sicut prius illa non est; ergo nec potentia ad ipsam; ergo nec prima potentia. Si secunda potentia est ad A in potentia, quaero in potentia ad quid, quia etiam illa potentiaest relatio, et sequitur processus in infinitum. Patet etiam quod terminus relationis potentiae est ens actu, vel actus, quia potentia est adactum, non ad potentiam. Contra secundam responsionem ad idem, magis potest intellectus aliqua separare, quam possint separari in esse. Sed impossibile est intelligere unum relativorum sine alio correlativo; ergo non potest esse sine alio coexistente. Item, tota haec via ponit, quod Philosophus insufficienter distinxit modos relativorum, cum potentia illa possit fundari immediate super formam substantialem vel qualitatem aliquam activam, et non super aliquid de genere Actionis vel Passionis.
Concedatur ergo, quod potentia proprie dicta, quae scilicet opponitur actui, nec est principium elicitivum, nec receptivum , nec est prior naturaliter actu agendi vel patiendi, ut in potentia, ut concedit prima via; et argumenta prima tria, quae concedit illa via, hoc concludunt , sed fundatur in utroque, quando praecedit actum agendi vel recipiendi, ut est prior naturaliter actione vel passione; sic quod aliquo modo pertineat ad rationem causae, ut determinans, vel quomodocumque quod probatum est illic : Contra hanc viam., etc. Quia non manet cum actu, nec aliquo modo est necessaria ad agendum vel recipiendum, nec ut praevia, nec ut concomitans. Sed numquid potentia transumptive dicta, pro principio potentiali activo vel passivo, non dico pro absoluto, quod est principium, sed pro ipsa relatione principii vel causae, est necessaria ad agendum vel patiendum, sive ut prior naturaliter, sive ut necessario concomitans? Respondeo, relatione principii sive dicti ad actionem, sive ad ejus terminum, actu non est, nisi quando est actio, tunc autem non est prior naturaliter actione, sed posterior; quoniam tunc esset prior naturaliter suo termino, ipsa tamen relatio necessario concomitatur actionem, quia actio est primo cum ambobus extremis. Ambo enim sunt in actu si sublata est, et si successiva, absolutum super quod fundatur, et actio tunc sunt, licet non terminus actionis. Relatio autem causae vel principii concomitatur actionem, nec necessario praevia est, quia non oportet absolutum praecedere tempore suam actionem, quod dictum est de actione. Eodem modo intelligatur de passione, tamen relatio potentiae est praevia actioni et passioni, si absolutum praecedat actionem, vel receptionem.