REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Virum lumen sit propria species sensibilis lucis corporalis ?
Alens. I. p. q. 2. m. 3. a. I. et 2. p. q. 46. m. 5. D. Bonav. hic art. 3. q. I. Richard. a. 2. q. I. 2. et 3. Henric. quodl. 3. q. 12. D. Thom. I. p . q . 67. art . 2. et 3. Conimb. 2. deanimacap . 7. quaest. 4. Scot. inOxon . hicquaest, unica.
Quod non. Lumen est substantia ; non igitur est per se sensibile. Antecedens patet, quia lux fuit primo facta, et tunc non fiebant accidentia sine suppositis, quia in primis operibus non fiebant talia miracula.
Item, Augustinus 7. super Genes. ad litteram : Anima, qua praedita est, etc. et postea, omnia administrantur per lucem et corporea subtiliora ; igitur lumen inter caetera corpora est subtilius ; igitur est corpus, non igitur species sensibilis.
Item, lux gignit corpora, et substantias hic inferius ; igitur non est accidens, quia sic effectus excederet suam causam.
Item, lux habet proprietatem corporis, quia potest moveri, frangi ; igitur, etc.
Item, lumen habet esse reale in medio; non igitur est species sensibilis, cum ista habeat esse intentionale in medio. Antecedens probatur tripliciter, primo sic : Lumen realiter denominat medium, non autem species, quae habet esse intentionale, quia si sic, sicut dicitur quod aer est lucidus, sic diceretur quod aer est albus a specie albi, quaehabet esse intentionale in medio. Secundo sic : Lumen excludit oppositum a medio, ut tenebram, non sic species albi speciem nigri, sicut album realiter, nigrum realiter. Tertio sic : Lumen habet actionem realem in medio, quia ignis generatur in medio ex refractione radiorum a speculo terso et polito ; intentio non generat substantiam ; igitur, etc.
Oppositum, Avicenna 6. Naturalium part. 2. cap. I. Lux per se. est sensibilis ; sed nihil per se sensibile videtur, nisi per speciem suam) multiplicatam ad organum, 2. de Anima, text. 68. igitur lumen est species lucis per quam videtur.