Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLXV . Augustinus Seleucianae, de baptismo et poenitentia Petri, contra quemdam novatianum.
Religiosissimae et in Christi dilectione honorandae famulae Dei SELEUCIANAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
1. Lectis litteris tuis de salute vestra laetatus, ad ea quae scripsisti, repondere non distuli. Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati. Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro: et ideo exemplum epistolae tuae, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quae inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat.
2. Quod autem Petrus dicitur egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur. Et quis hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales poenitentes numerandum putemus? Poenituit enim eum negasse Christum, quod ejus indicant lacrymae: sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. XXVI, 75). Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22).
3. Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto. Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5). Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: sed sive dicatur, baptizabimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest. Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex graecis facillime convincuntur. Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam jam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48).
4. Sicut antiqui justi si non circumciderentur, non 1087 erat eis peccatum; postea vero quam jussit Deus ut circumcideretur Abraham ejusque posteritas, jam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit , et apertissime dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), jam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus; sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, nonnisi baptizatos intelligere debemus: nisi forte quos angustia passionis invenit , et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro Baptismo. deputata est. Sed numquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? Sed non omnia quae facta sunt, etiam scripta inveniuntur; verumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit apostolus Paulus (Act. IX, 18), et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli; verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatae sint plebes Ecclesiarum in Jerusalem (Id. II, 41) et Samaria (Id. VIII, 12); quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus Apostoli Epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.
5. Utrumque autem de Domino scriptum est, et quia baptizabat plures quam Joannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli ejus; ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia majestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. Ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad Discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. Tunc ergo quando dicit Joannes evangelista in Evangelio suo, Post haec exiit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat (Joan. III, 22): tunc paulo post de illo loquens ait, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quod Jesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Joannes (quanquam Jesus ipse non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam (Id. IV, 1-3). Tunc ergo 1088 quando ab Jerosolymis exiit cum discipulis suis in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos; quos intelligimus jam fuisse baptizatos , sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium , quando eis lavit pedes; et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Id. XIII, 10): ubi intelligitur quod jam Petrus baptizatus fuerat.
6. Quomodo autem iste dicat, quod in epistola tua posuisti, quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, non evidenter expressum est. Si enim pro Baptismo ideo dicit, quia per poenitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis quod dicit. Sed talis poenitentia post Baptismum potest utilis esse, si quis peccaverit. Iste autem quoniam negat post Baptismum dari poenitentiae locum, cum dicit, sicut scripsisti, poenitentiam solam ante Baptismum esse; datur intelligi sic eum dixisse quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, ut ante Baptismum eam dederint, atque ii quibus data sit, postea non fuerint baptizati, quia eis illa pro Baptismo fuit: quod Novatianos dicere nunquam audivi. Unde quaere diligenter, ne forte alicujus alterius erroris sit, et novatianum se esse confingat, vel putet. Aut si et hoc Novatiani dicunt, nescio: illud tamen scio, quoniam quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicae, et a doctrina Christi et Apostolorum prorsus alienus est.
7. Agunt enim homines ante Baptismum poenitentiam de suis prioribus peccatis, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Judaeos et dicente: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Agunt etiam homines poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverint, ut excommunicari et postea reconciliari mereantur: sicut in omnibus Ecclesiis illi qui proprie poenitentes appellantur. De tali enim poenitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos; et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam egerunt (II Cor. XII, 21): neque enim scribebat ista, nisi eis qui jam baptizati fuerant. Habemus etiam in Actibus Apostolorum, Simonem jam baptizatum, cum pecunia vellet emere ut per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus, 1089 admonitum a Petro ut de hoc gravi peccato ageret poenitentiam (Act. VIII, 18-23).
8. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat? Propter haec jejunia et eleemosynae et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus. Ad ea quae scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti.