First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA. ENCYCLICA 133
firma lenique vi, eorum omnium, quotquot ubique sunt, qui diligunt Christum, unus fratrum populus fiat, "Vicario eius in terris, Pontifici romano, tamquam communi Patri obsequen- tium. Quo loco sponte revolat mens per Ecclesiae fastos ad priscae unitatis nobilissima exempla, atque in memoria Concilii magni ephesini libentior subsistit. Summa quippe consensio fidei et par sacrorum communio quae Orientem atque Occidentem per id tempus tenebat, ibi enimvero singulari quadam et sta- bilitate valuisse et enituisse gloria visa est; quum Patribus dogma legitime sancientibus, sanctam Virginem esse Deiparam, eius facti nuncium a religiosissima civitate exultante manans, una eademque celeberrima laetitia totum christianum orbem complevit. - Quot igitur causis fiducia expetitarum rerum in potente ac perbenigna Virgine sustentatur et crescit, tot veluti stimulis acui oportet studium quod catholicis suademus in ea exoranda. Illi porro apud se reputent quam honestum hoc sit sibique ipsis fructuosum, quam eidem Virgini acceptum gra- tumque certe futurum. Nam, compotes ut sunt unitatis fidei, ita declarant, ut huius vim beneficii se magni pro merito facere, et idem se velle sanctius custodire. Nec vero queunt praestantiore ullo modo fraternum erga dissidentes probare animum, quam si eis ad bonum recuperandum unum omnium maximum enixe subveniant. Quae vere christiana fraternitatis affectio, in omni vigens Ecclesiae memoria, praecipuam virtutem consuevit pe- tere ex Deipara, tamquam fautrice optima pacis et unitatis. Eam sanctus Germanus constantinopolitanus his vocibus orabat: Chri- stianorum memento, qui servi tui sunt: omnium preces com- menda, spes omnium adiuva; tu fidem solida, tu ecclesias in unum coniunge (1). Sic -adhuc est Graecorum ad eam obtestatio : O purissima, cui datum accedere ad Filium tuum nullo metu repulsae, tu eum ex or a, o sanctissima, ut mundo pacem im- pertiat et eamdem ecclesiis omnibus mentem adspiret : atque omnes magnificabimur te (2). - Huc propria quaedam accedit causa quamobrem nobis, dissentientium nationum gratia com- precantibus, annuat Maria indulgentias : egregia scilicet quae \n ipsam fuerunt earum merita, in primisque orientalium. Hisce multum sane debetur de veneratione eius propagata et aucta :
(1) In hist. in dormit, Deiparae. (2) Men. V maii, ©sotoxíov post od. IX de S. Irene V. M.