MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Quaeritur igitur, in quo differat a plenitudine Christi, de quo legitur, Joan. I, 14 : Plenum gratiae ei veritatis. Si enim gratia respicit perfectionem affectus, et veritas perfectionem intellectus, istae duae perfectiones aequaliter currunt in statu viae et in statu patriae : quanto enim plus credit, tanto plus diligit in statu viae, et e contra quantum plus cognoscit, tantum plus diligit in patria : quia, ut dicitur in Apocalypsi, latera civitatis sunt aequalia . ''Igitur quicumque est plenus gratia et veritate, etc. Igitur cum beatissima Virgo plena sit gratia, plena erit veritate: ergo beatae Virginis plenitudo eadem erit cum plenitudine Redemptoris.
Quod si concedatur. Contra hoc : quia Christus accepit Spiritum sanctum non ad mensuram. Joan. III, 34 et 35 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum,Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Beatissimae autem Virginis est gratia mensurata, cum sit creata : Deus enim omnia creavit in mensura, et numero, et pondere .