CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Deinde adducit Doctor rationes aliorum contra Avicennam. Prima est S. Bonaventurae, qui in 1. dist. 1. art. 2. q. 3. arguit sic: Quod est capax Dei, id est, quod potest Deum attingere suis operationibus quibus in objectis anima quietatur, non satiatur nisi in Deo, patet, quia in illo solo perfecte satietas reperitur. Sed anima est capax, quia ad imaginem ipsius, ut patet per Augustinum, 14. de Trin. cap. 8. vel. 15. et haec ratio concludit de Deo non in conceptibus communibus, sed de Deo sub ratione Deitatis, quia ut sic, perfectissime quietat.
Respondet Doctor quod minor non est nota via naturali, scilicet quod cognoscatur imago, sub illo respectu quo refertur ad imaginatum, ut clare patet a Doctore in quolib. q. 14. ubi vult, quod nec Angelus ex puris naturalibus possit se cognoscere, ut imaginem Trinitatis, id est, sub illo respectu quo refertur ad Trinitatem. Si dicatur quod etiam rationes Doctoris non concludunt, quia supponunt ens inquantum ens, esse objectum intellectus, patet responsio ad objectiones facias ab Occham. Dico ultra, quod concludunt contra Avicennam qui concedit ens inquantum ens, esse objectum adaequatum intellectus.
Hic occurrit difficultas, quia Doctor vult expresse quod ratio imaginis consistat in actibus primis et secundis,ut patet ab ipso infra, dist. 3. q. ult. et in 2. d. 16. quae omnia sunt absoluta, ut patuit supra, et sic sequitur quod ratio imaginis non includit aliquem respectum.
Facilis est responsio, quia imago potest capi dupliciter. Uno modo formaliter, et sic dicit similitudinem imaginis ad imaginatum, quae similitudo sive conformitas fundatur in illis absolutis. Alio modo fundamentaliter, et sic imago tantum includit absoluta, licet ergo aliquis ex puris naturalibus posset cognoscere imaginem secundo modo, non cognito Deo trino et uno, non tamen posset cognoscere primo modo, non praecognito Deo trino et uno,
et sic intendit Doctor, ut patet in quolib.
quaest. 14. art. 3. (b) Alii arguunt contra rationem ejus.
Haec littera plana est cum improbatione. Arguit enim sic S. Thomas : Anima immediate creatur a Deo ; igitur in Deo immediate quietatur. Dicit Doctor primo, quod antecedens est tantum creditum,et negaretur ab Avicenna qui posuit animam immediate creari ab ultima Intelligentia. Sed an Aristoteles negaret, qui ponit 16. de Animalibus, animam immediate esse a Deo et de nihilo: dico, quod negaret adhuc ipsam creari, quia voluit ipsam produci praecise productione totius compositi. De hoc vide Doctorem in 2. distinct. l7. et in 4. distinct. 48. et quae ibi exposui. Secundo dicit consequentiam non valere, quia ratio finis attingibilis per operationem accidit efficienti ut efficiens, accidit enim quod efficiens ut efficiens A sit finis quietativus ipsius A, quia aliter sequeretur quod anima sensitiva posset immediate quietari in Deo, attingendo ipsum per operationem propriam, quod est impossibile, nam ipsa, secundum aliquos, est immediate creata a Deo. Et quod dicit secundum aliquos, dicit etiam secundum propriam opinionem, ut patet in d. 16. et alibi.
Sed occurrit difficultas in littera Doctoris in qua dicit, quod accidit quod conjungantur in eodem ratio primi effectivi et ultimi finis. Nam ipse infra d. 2. p. 1. q. 1. probat ipsum Deum esse infinitae entitatis ex hoc quod simul potest efficere infinitos effectus, quorum quilibet requirit specialem perfectionem in causa.
Secundo probat ibi, quod ex quo est primum effectivum, quod contineat eminenter vel virtualiter causalitatem cujuscumque causae secundae. Hoc idem probat in d. 8. q. ult.
Tertio ubi supra d. 2. probat ipsum esse primum eminentia ex hoc quod est primum effectivum aequivocum. Ex his ergo patet, quod ratio primi effectivi necessario includat rationem ultimi finis, et sic accidentaliter non conjungantur.
Respondeo, quod bene coocedit quod ratio primi effectivi includat rationem ultimi finis. Sed quia primum effectivum non dicitur ultima te quietare inquantum ut sic, quia ut sic tantum efficit, sed dicitur quietare inquantum est objectum perfectissimum, et ratio perfectissima terminandi actum potentiae natae quietari in tali objecto, et sic Doctor debet intelligi.