QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Pro majori explicatione secundi modi relativorum, declarat quomodo potentia fundatur super absolutam natui am substantiae qualitatis et quantitatis. Secundo quomodo actio et passio fundant tres respectus, quia actio respicit agens, productum,mutatum, et passio duo ultima, atque potentiam ad ipsam. Quarto, quomodo illa tria non conveniant actioni immanenti, neque creationi, (haec enim non respicit mutatum, quia ante eam non est mutationis subjectum) sed in omni passione reperiuntur, quia non est passio, ubi actio illa tria non continet.
Quantum ad modum secundum relativorum, nota, quod haec ibi inveniuntur circa actionem et passionem. Primo est potentia fundata super naturam absolutam substantiae, vel qualitatis, vel quantitatis ad agendum, patiendum sive recipiendum, et relatio actus fundatur in actione vel receptione, quae est terminus hujus potentiae ;
adhuc non est relatio hujus causae, nisi in potentia, et non in potentia, nisi ut terminus potentiae praedictae, et hic non est immediatus, quia immediatus est actio vel receptio, inquantum actio super quam fundatur relatio causae efficientis vel materialis, cui correspondet relatio opposita causati, fundata super terminum productum per actionem, vel super receptum, vel compositum ex recipiente et recepto, quia forte materia magis dicitur materia compositi quam formae, T. secunda conclusione de forma. Non solum autem actio est actus, secundum quam rationem terminat primam relationem scilicet potentiae ad ipsam ; nec solum est productio, secundum quam rationem fundat relationem ad terminum productum, sed etiam est motio vel mutatio activa, secundum quam rationem fundat relationem ad illud quod movetur: sic passio est actus, ut terminat relationem potentiae ad ipsam: et est productio alicujus, et fundat relationem ad productum; et est motus, vel mutatio passiva, et fundat relationem ad movens. Tria praedicta in actione forte unitive continentur ; et similiter tria alia in passione, non in qualibet actione sed tantum in illa quae est factio, non quae est immanens qua nihil producitur, nec in qualibet factione, si creatio potest dici factio, quia per ipsam aliquid extra agens producitur, licet non transeat extra in subjectum, tranit tamen in terminum, sed tantum in factione naturali, quae est motio, qu ae est quaedam species actionis, includens tria praedicta, et secundum illa fundans tres relationes. Aliquae autem actiones, quae non includunt illa, non fundant tot. Volitio enim tantum unam fundat, quae est terminus potentiae, et actio quae est in voluntate ad volendum i creatio fundat duas, unam qua est terminus potentiae; aliam qua est productio ad productum, et sic super ipsam fundatur relatio causae efficientis, et super terminum relatio effectus. Secundam relationem fundat generatio ignis, est enim terminus potentiae fundatae super formam substantialem ignis generantis, vel super ignem generantem, et est productio ignis generati, et est mutatio materiae potentialis ad formam ignis generandi: passio autem omnis proprie dicta de genere Passionis, includit tria praedicta. Ipsa enim nunquam est nisi correspondens actioni includenti tria praedicta, non enim correspondet primae actioni, cujusmodi est volitio, quia illa actio nullum habet terminum alium a se; et ratio productionis in actione est prior ratione motionis, quia nihil movetur vel mutatur, nisi ad aliquid aliud ab ipsa passione; nec correspondet secundae, quia ibi licet aliquid producatur, nihil movetur nec mutatur, quia tunc oporteret illud naturaliter praecedere terminum ; correspondet ergo tantum tertiae actioni.
Istarum ergo trium relationum jam dictarum prima non est agentis et patientis, sic quod res de genere Actionis et Passionis tundent ibi relationes mutuas, sed est relatio transcendens potentiae, et actus transcendens modo quo dicetur. Secunda etiam non fundatur similiter mutuo super actionem et passionem, sed super alterum illarum, ut in creatione vel utru mquc, ut in generatione ad terminum, qui terminus idem est, loquendo de absoluto, quamvis duas relationes fundet, quando duas terminat, et tantum unam quando est terminus actionis tantum, sicut in creatione, et haec relatio similiter est transcendens aliquo modo, quia relatio causae et causati; tantum ergo relatio tertii ordinis fundatur mutuo super actionem et passionem,et haec variatur secundum Aristotelem in littera: quomodocumque enim accipiantur proportionaliter actio et passio, sive actu, sive in potentia, sive in praeteritione, sive in futuritione, sive positive, sive privative, semper fundant relationes mutuas, quia semper manet ratio per se fundamentorum, tamen aliquo modo diversificata, per illa determinantia illud fundamentum, et ubi est unitas cum aliqua diversitate, est similitudo. Verbi gratia, si dicerem, sicut simile ad simile, sic simile quomodocumque determinatum ad simile determinatum, puta simile in albedine ad simile albedine, et sic de aliis ; ergo relatio fundata in absoluto ad actionem et passionem, alia est ab illa quae fundatur in actione in potentia, et passione in potentia, et hoc ratione, qua actio est motio, et passio motus. Et licet illa determinatio, quae determinat actionem et passionem, sit relatio potentiae et eadem forte cum illa, quae est ad actionem et passionem, ipsa tamen determinans, non est causa mutuae relationis, sed id quod determinatur per ipsam.