REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Lucem esse aocidens.Primo, ex Avicenna. Secundo, quio est sensibilis. Tertio, in igne est. accidens, quia nec forma, nec materia ; ergo ubique. Quarto, corpora caelestia non videntur habere aliud accidens nobilius. Explicat quodnam est objectum primum visus. Et putat esse aliquid indifferens ad colorem et lucem, vel ipsam lucem, quia per hanc caeteri videntur, non e contra.
Ad quaestionem dico, quod est I forma accidentalis, quia est per se sensibilis, ut sensu percipimus, et V ut vult Avicenna ; igitur non est substantia.
Praeterea, in hoc corpore elementari est lux accidens, quia nulla pars essentialis ejus est, ut materia vel forma, nec prior forma substantiali ignis ; igitur in nullo est substantia,quia quod uni est substantia, nulli est accidens, primo Physicorum, text. 27.
Item, corpora caelestia habent qualitates accidentales nobiliores quam inferiora ; hujusmodi non videtur nisi lux, quia perspicuitas est qualitas passiva.
Dicunt, quomodo est lux per se visibilis, cum coloratum sit primum objectum visus ? et lux non videtur per naturam coloris ; igitur visus non erit unus sensus.
Dico quod utrumque est per se visibile, et tamen visus una potentia, quia quanto potentia est perfectior, tanto potest in plura quam imperfectior. Si potentia imperfectior omnia cognoscat, perfectior perfectius cognoscet (quod dico, quia Angelus inferior cognoscit omnes res, quas Angelus superior, etsi non aeque perfecte) ; sed sensus visus plures differentias rerum nobis ostendit, primo Metaphys. cap. primo, et cognita per se plus differunt, quam contraria in genere Physico, qualia solum cognoscuntur ab aliis potentiis sensitivis ; ideo dico quod neutrum istorum est primum objectum adaequatum, sed est aliquid indifferens ad hoc, et ad illud, et est innominatum, sicut patet de tactu. Sentit enim duas contrarietates, quarum neutra ad aliam est reducibilis, et tamen non excedit genus tactus, nec etiam est plures sensus formaliter. Similiter sensus communis est unus, et tamen sentit quodlibet per se sensibile, et suum objectum adaequatum erit unum commune abstractum ab omnibus sensibilibus particularibus, non tamen universale completum.
Vel aliter potest dici, quod quando sunt duo objecta unius potentiae in analogia quadam, tunc unum istorum erit primum objectum, et virtute illius primi, omnia alia cognoscentur. Non tamen oporteret quod sub eo contineantur, sicut de tactu, esto quod non sentiret nisi calidum et frigidum, calidum esset primum objectum, in virtute cujus omnia alia sentiret. Et tunc potest dici quod lux habet primam rationem objecti visibilis, non quia sit objectum adaequatum formaliter, sed quia virtute ejus omnia, quae non sunt talia formaliter, videntur. Lux enim potest videri sine colore, color tamen non sine luce, dependet enim in visibilitate a luce, quia ad sentiendum, vel ad videndum colorem necesse est coagere lucem, vel intrinsecam, vel extrinsecam, si cadat in compositione coloris.