Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLXVI . Augustinus Florentinae puellae studiosae, offerens suam docendi operam, si proferat quid velit exponi.
Dominae eximiae, meritoque honorabili in Christo ac suscipiendae filiae FLORENTINAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
1. Sanctum propositum tuum, et invisceratus cordi tuo timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, (Psal. XVIII, 10) curam pro te nostram non solum in precibus apud Deum, verum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat. Quod quidem in epistolis meis, quas ad matrem Reverentiae tuae debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci. Sed quia hoc mihi rescribere dignata est, prius te velle accipere litteras meas; tunc demum, si quid forte opus esset tibi ex ministerio meo, quod venerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera servitute debere me novi, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam: ecce feci quod te voluisse, quamvis non per te, comperi; ne viderer tibi ostium fiduciae inhumaniter claudere: superest ut promas ipsa, si quid ex me quaerendum putas. Aut enim scio quod inquisieris, et non negabo: aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et de hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam. Aut certe, si et nescio, et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino ne tibi desim; nam saepe officium impertiendi meritum est accipiendi: vel ita tibi 1090 respondebo, ut noveris pro hac ipsa re quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus.
2. Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quaesiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi si quid voles, facultatem dedi. Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem. Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad majorem eorum (Jerem. XXXI, 34). Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiae vitium, quod in discendo non ita est. Unde et sancta Scriptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuoque subjecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quae difficilis est in docendo; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne subrepat elatio.
3. Videsne quemadmodum periclitemur a quibus hoc exspectatur, ut non solum doctores simus, verum etiam cum simus homines, divina doceamus? Sed laborum periculorumque nostrorum singulare est solatium, cum ita proficitis, ut illo perveniatis ubi nullius hominis doctoris egeatis. Isto autem periculo non tantum nos; nam ad illum de quo dicturus sum, quid sumus nos? non ergo nos tantum periculo isto, sed etiam ille Doctor Gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne magnitudine revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis (II Cor. XII, 7) etc. Unde et ipse Dominus, tumoris hujus admirabilis medicus, Nolite, inquit, ab hominibus vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): quod retinens idem ipse Doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Hoc et ille meminit qui in natis mulierum quanto magnus erat (Matth. XI, 11), tanto se in omnibus humiliabat (Eccli. III, 20), indignum se affirmans qui Christi calceamenta portaret (Luc. III, 16). Quid enim aliud ostendit ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29)? Hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoravi in Psalmo positum: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
4. Proinde tanto me certius, tanto solidius, tanto 1091 sanius gaudere scias de fide et spe et dilectione tua, quanto minus indigueris, non tantum a me quidquam discere, sed ab ullo prorsus hominum. Verumtamen, quia cum illic essem, te quidem per aetatem verecundante, boni parentes et amantissimi bonorum studiorum tuorum, quanto pietatis veraeque sapientiae ardore flagrares, mihi intimare dignati sunt, et benevolentissime petierunt ne tibi instruendae, in quo opus esset, meam operulam denegarem; admonendam te his litteris credidi, secundum supra dictas optiones, ut quaeras quod vis, ne sim superfluus, si conatus fuero docere quod scis: dum tamen firmissime teneas, quod etsi aliquid salubriter per me scire potueris, ille te docebit qui est interioris hominis magister interior, qui in corde tuo tibi ostendit verum esse quod dicitur; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.